I
11
Decursum liorum vasorum ex intestino anseris, proponunt, Fig. 1 et 2, cum sat luculenta exemplaria, ad delineandum apta ex intestinis humanis mihi desint.
Qui musculare stratum perforant trunci arteriarum et venarum distributione sua per planum et aequum singularem parietis intestini tunicam Hallero cellulosam secundam, aliis nerveam, aliis aponeuroticam, aliis vascularem dictam, constituunt. Constat haec membrana ex innumeris vasorum diramationibus pauca substantia tenaci non injectibili, albuminosa, indifferenti interjecta, quare ab huius membranae per injectionem repletione potissimum exquisitus rubor dependet, quem intestina ab injectione etiam minus feliciter peracta, praecipue si exsiccantur, assumunt. Inexplicabilem quidem vasorum, quae hanc membranam constituunt, decursum elegantissima ceteroquin pictura optime repraesentatum declarat B. S. Albinus, interim tamen quae mihi circa arteriarum venarumque distributionis modum notabiliora videntur, exponenda esse censeo, non solum ut propria eius natura luculentius innotescat, sed etiam ut quae eam inter et subjecta alia strata ex vasis quoque, sed diversa ratione dispositis, conflata differentia sit, et horum, de quibus mihi praecipue sermo est, relationes palam fiant. Ipsam naturam vel etiam laudatam iconem coloribus distinctam B. S. Albini intuenti facile sequentia se offerunt:
1. Ubique venae arterias concomitant, nec lillibi alterae ab alteris secedunt.
2. Tam trunci, quam cuiusvis ordinis rami et surculi flexuose incedunt, si intestinum collapsum est, nec membrana tenditur, verum canalis intestinalis expansio vel tensio membranarum serpentinum hunc decursum tollit et recte incedere vascula cogit. Dicta icon modicam intestini inflationem cum modica flexu- ositate, statum quasi indifferentem sistit.
3. Generalis divisionis et diramationis forma est ea, quae dici potest arbuscularum, ita ut quivis ramus, creberrimos quaquaversus surculos spargens truncus exilioris arbusculae fiat, et sic ad minima usque, quae armatis oculis conspiciuntur, vascula.
4. Copiosissimas omnis ordinis surculi formant anastomoses, et quidem duplici modo: primo rami maiores ex truncis huius tunicae propriis proxime venientes curvati et ad se invicem inflexi in arcus coeunt, ad utrumque canalis
lIlirrflUAiW, \KW
S 0 EMMERRIN(/IA s emperflorens
?