\ \

I

flg.TII'111«lini ii

-yOO

*

Yir illustrissime et experientissime, Collega conjunctissime!

Maximo cum gaudio cognovimus, lioc ipso anno die VII. Aprili illum tibi diem instare, quo ante quinquaginta annos summos in medica arte hono­res nactus es. Movebat autem nos non res ipsa solum, quippe quod paucis admodum litterarum commodo promovendo operatis contin­gere videmus, ut ad talem aetatis terminum salvi sospitesque perve­niant, sed hoc praesertim, quod cum ea conjuncta erat recordatio tum pristinae illius consuetudinis, qua plures nostrum Tecum hic Mona­chii summa in concordia viximus, tum vero etiam bonorum et emo­lumentorum, quae Tu in tam diuturno annorum decursu in artis me­dicae disciplinas, cum alias tum anatomicas cumulasti. Jam enim in dissertatione illa inaugurali, quae de basi encephali et de nervo­rum originibus agebat, apparuit mira illa ingenii in investigando ala­critas et in inveniendo sagacitas, quae viros magnos litteris promo­vendis natos indicare solent. Non igitur mirum, si jam ex illo tem­pore omnes prudentiores vel nostratium vel exterorum medicorum Te in rebus, quas in praeclaro illo et omnibus numeris absoluto

j *

i

I!

ii

p

/i

/6

V

/r

/'1

TTTyY

S0 EMMERRIN(tLV semperfloreus .

u

?