12

latus regulariter dispositos, aperto indicio, vasa sanguifera suem, (piem per me­senterium progredientia habuerunt dispartitionis typum adhuc servare, ubi jam partem, cui destinata praecipue sunt, attigerunt; secundo minores et minimi ramusculi, quorum maxima pars ex dictis arcubus oritur, sine omni regula, ser­vata tamen ubique magnitudinis et naturae coeuntium aequalitate creberrime sese conjungunt, si cuti praecipue in parte intestini insertioni mesenterii opposita, tum etiam in lateribus intra arcuum interstitia videre licet.

Tunicae hactenus descriptae adhaeret tenue stratum arte solubile et ah ipsa sicuti a subjecta tunica villosa sine texturae et continuitatis detrimento separa­bile, ex vasis quidem pariter textum, singulari autem vasorum dispositione et nata inde ad villosam relatione insigne et a reliquis, quas vulgo distinguunt, canalis intestinalis tunicis diversum. Unam eandemque crederem hanc membra­nam esse cum Halleri cellulosa tertia, nisi de hac plurima summus vir proferret, quae minime in nostram quadrant, praeterquam quod sit ultimum et subtilius vasorum rete, quod denique villos ingreditur. Ad naturam huius laminae et ad faciem, quam vasorum distributionis ratio ei impertit, natamque inde differen­tiam inter ipsam et membranam vasculosam proprie sic dictam quod spectat, sequentia notanda sunt.

1. Yasa rariora sunt, et maior copia materiae non injectibilis inter illa remanet, injectione etiam felicissime peracta, ab hac igitur, non a vasorum complexu, firmitas huius laminae dependere videtur.

2. Ex unico constat strato simplici, cum econtra in membrana vasculosa varii ordinis diramationes vasculorum tabulatim sibi incumbentes crassiorem eam reddant, firmitatemque eius efficiant.

3. Maiores arteriae et venae arcte se quidem concomitant, posteriores lar­gioris semper diametri, ultimi autem utrarumque ramusculi, minimi eorum, qui ipsi insunt, a se invicem secedunt, et venae ab arteriis separatae tunicam villo­sam petunt.

4. Yasa, quae ex membrana vasculosa in hanc voriunt, neutiquam sunt e minimis et ultimi ordinis, qualia tamen innumera in priori per lentem observa-