10

Dum tunica muscularis inter duo liaec strata vasorum sanguifcrorum intercipi­tur, ah utroque arteriae et venae, astrato interiori maiores, ab exteriori minores eam ipsam ingrediuntur, parenchymatis musculosi partem integrantem constituen­tes. Ili vasorum subtiles trunculi in pluribus punctis ad membranam muscularem accedunt, eamque intrantes primum lacertos carnosos oblique et transversim per­currunt, interque illos per diramationes arbuscularum formam referentibus dis­perguntur, ubi autem ad ultimas ramusculorum divisiones perventum est, tenuis­sima vasa, praeprimis subtilissimae arteriae fibrarum muscularium directionem assumunt, parallele cum illis dispositae. Quae divisionis et distributionis ratio cum in musculis proprie sic dictis omnibusque partibus vere musculosis per om­nes animalium classes, quibus ruber vitalis latex in vasis continetur, semper eadem sit, utique signum characteristicum texturae musculosae haberi potest. Igitur quae ad substantiam et conformationem externi fibrarum carnearum ordi­nis pertinent arteriae, longitudinem intestini intermixtis filis muscularibus metiun­tur, quales, ni fallor, etiam observavit Cl. J. Bleuland*) tanquam minimos surculos, qui a consueto sanguiferorum vasculorum distributionis modo deflec­tentes et diversam plane viam servantes, rubra quoque materia per injectionem impleti per longitudinem intestini decurrunt, quas etiam Tab. prima quodam­modo depingit, et quae, uti in interpretatione huius tabulae ait, in media, sive quae mesenterio opposita sit, intestini parte conspiciuntur, in eadem igitur re­gione, ubi teste IIallero uberiores reperiuntur fibrae rectae. Nec forsitan du­bius haesisset Cei. Author circa naturam horum vasorum, si ipsi placuisset praeparatum suum elegantissimum cum praeparatis ventriculi vel cujusvis musculi felici injectione parati comparare. Interiores circulares annulisque similes fibras carneas similiter sequuntur vasa tenerrima, quae cum ipsis ad angulos cum axi plus minus rectos circumducuntur. Interim fateri oportet, rarissime contingere, ut in tubo intestinali humano praecipue infantili injecta materies in haec vascula tunicae musculari propria penetret, eaque perfecte impleta conspicua reddat, quod partim a teneritudine strati muscularis, partim a facilitate, qua injectionis massa subtilissimum vasorum tunicae villosae complexum dilacerando in intestini cavum transsudare amat, derivandum esse suspicor, cuna alias musculorum, cor­dis et tunicae carneae ipsius ventriculi infantilis injectio levi succedat negotio.

0 Vasculorum in intestinorum tenuium tunicis detegendorum descriptio. Tr. ad Illi. 1797.