£
t
k..
lectus ex miro concinnitatis et congruentiae sensu natus, qui vel diversissima atque uberrima ita disponit atque digerit, ut in maxima rerum copia unitas et in summa difficultate perspicuitas emineat. Haec qui consideraverit, facile nobiscum intelliget, Te non solum in eo summi illius B. S. Albini similem esse, quod Tibi aeque ac illi contigerit, ut, quod de Albino praedicat Hallerus, integros quinquaginta annos in solis laboribus anatomicis viveres, sed etiam propterea, quod in utriusque Vestrum operibus nunquam sat laudandis eadem indoles, eadem ars apparet, idemque, ut ita dicam, ntrisque genius prae est.
At vero non ea solum, quae Ingenium tuum condecorant et nominis tui splendorem augent, nobis hoc tempore obversantur, subit quippe etiam animi Tui et morum recordatio, quibus Te ornatum multi sodalium nostrorum hic Monachii viderunt, omnes autem re experti sunt. Ea enim Tibi inest in judicando de aliis aequitas et in tota vitae ratione humanitas, ut omnes, qui Te socio, amico, adjutore usi fuerint, et etiam nunc utantur, Te propter hanc egregiam naturae tuae indolem non minus ament, quam propter ingenii et doctrinae magnitudinem admirentur.
Haec -autem cum de Te judicemus, non mirum debet videri, si memores pristini usus, qui inter viros eruditos inde a remotissimis temporibus viguit, solemnitatis, quae Tibi instat, memoriam colere et aliquo studiorum nostrorum documento posteris quoque testatum tradere constituimus. Accipis igitur, Collega conjunctissime, duos sodalium Tuorum libellos, alterum Ignatii Doellingeri , quo de vasis sanguiferis floccorum intestinalium tractans, vestigia Tua pre-
/4
S0EMMERRIN(tIA semperflorens .
u
?