mere et Tuam Acta nostra ornantem de choroidea dissertationem imitari, eo minus dubitavit, cum Tu in ipsa illa dissertatione anato­micos exhortatus sis, ut vasa minima in diversis corporis animalis organis obvia examinarent et ante oculos ponerent, adjuti nimirum microscopii apparatu, quem filius tuus, te, tanto patre, dignissimus invenit; alterum Caroli de Martius, qui genus plantarum a se in Brasilia detectum descripsit et nomine Tuo decoravit.

Haec igitur sodalium munuscula classis nostrae nomine Tibi ob­lata, quibus de decem lustris in promovendis anatomicis studiis feli­citer transactis Tibi gratulatur, eo, quo missa sunt, animo recipias, et multos adhuc per annos, cum magno litterarum emolumento, ingenii et doctrinae gloria, bonorum omnium amicitia, Tuorum caritate salvus sospesque fruaris.

Monachii in aedibus academicis Dic IV. Aprilis MDCCCXXVIII.