r.Tj/ wt. -fr*
-■ fi * v ' V/ Xf/, / y*, • i ,
?' f ..f •#".:/■
r t ; * /
— 4 —*
opusculo tractaveras, ducem atque auctorem sequerentur. Accessit deinde anatomices enchiridion a Te editum, haud absimili laude ornatum: admirabamur enim non modo perfectam rerum uberrimarum
cognitionem cum sumina concinnitate conjunctam, sed etiam subactum in eligendo, quae scitu digna viderentur, judicium et eam scribendi peritiam, quae animum legentis tam docendi arte retineret, quam orationis suavitate delectaret. Sed non opus est singula commemorare, cum scripta Tua omnibus obversentur, quiTecum iisdem studiis conjuncti sunt, neque id immerito. Tuo enim felicissimo ingenio et incredibili paene perseverantia factum est, ut doctrina de cerebro animalium solido fundamento nitatur. Tu vasorum lymphaticorum solertissimus indagator, horum naturam et in statu tam sano quam morboso dignitatem docuisti. Tu mature vidisti doctrinam de cerebro cum singulorum sensuum organis eorumque explanatione arctius, quam antea factum erat, copulari debere. In his ipsis autem splendidissimis de sensuum organis operibus ea ingenii tui monumenta exstant, quae argumenti ubertate non minus, quam exacta in rebus vel subtilissimis tractandis diligentia, denique iconum, quibus singula Illustrantur, fide ac elegantia ita sese -commendant, ut in universa rei anatomicae litteratura vix quidquam reperiamus, quod ad similem perfectionis gloriam assurgat. Accedit, quo vel imprimis ingenii Tui monumenta ornantur et commendantur, praeclarus ille veritatis amor mirumque ejus inveniendae studium, nulla neque cupiditate neque praeconcepta opinione turbatum, quo fieri videmus, ut non solum vel minima curiose investiges, sed etiam ut quaecunque se Tibi obtulerint, summa fide et candore cum lectoribus communices. Et ne in tantis tamque praeclaris scriptorum tuorum virtutibus aliquid desiderari videretur, inest simul in omnibus lucidus ille rerum ordo et de-
L 'i ‘
'Mi