23
Explicatio
i c o 1111111.
Picturae, quibus illustrentur, quae de vasorum sanguiferorum per intestini tenuis tunicas et per villos tunicae mucosae decursu disserui, imitantur praeparata a me per injectionem materiarum coloratarum confecta, quae siccata tabulisque vitreis adglutinata conservo, qualia per microscopium acromaticum conspiciuntur. Perfecit eas optimus juvenis Dr. Born, q\iem jam praematura mors et amicis, et scientiae naturali et arti delineandi eripuit, ea methodo, quam Cl. Soemmehring filius invenit et magnus Pater cum justissima laude extulit et ad delineandam tenerrimam Aesculorum compagem maxime idoneam commendavit, immo ipse ad conficiendas elegantissimas retis vasculosi choroideam oculi tunicam constituentis icones adhibuit.
F. 1. sistit particulam tunicae musculosae intestini tenuis anseris, cuius solae arteriae materia rubra impletae sunt: non nisi quater per microscopium magnitudine auctam.
F. 2. repraesentat eiusdem praeparati exiguam partem ad mi. 1. quinquagies diametro aucti, hinc tenuissimas arteriarum fibrarum muscularium directionem sequentium ramificationes conspicere licet.
F. 3. Arteriae et \ r enac elegantissimi retis, quod A r asa sanguifera formant antequam membranam villosam ingrediuntur, et quod singulare stratum tunicae vasculosae interjectum format, quater diametro auctae.
F. 4. Flocci intestini jejuni pueri quatuor annorum nati,
F. 5. iidem ex intestino leporis,
F. (i. iidem ex superiore parte intestini noctuae,
F. 7. iidem ex ansere.
In quatuor hisce figuris litt. a indicat arterias et 1, v venas. Omnes quinquagies auctae sunt.
Quicunque trium animalium unius quadrupedis duorumque avium floccos intestinales cum floccis humani corporis comparare velit, facile inveniet, omnibus eandem convenire faciem, eundemque vasa per floccos dispersa in quovis animalium perfectiorum genere in omnibus retinere decursus typum.
W \w
%
S OEMMERRINGliV s emp erflor ens
w
1