Quare nemo dubitabit, quam et desci-ipsi et delineatam propono vasculorum per floccos intestinales distributionem ad ipsissimam eorum pertinere naturam et significationem. Minoris momenti, quae observare licuit retis vasculosi, quod floccis diversorum animalium inest, discrimina sunt fere haec : 1) arteriarum trunci vel plures vel pauciores ramulos rete constituentes edunt, in canibus arteriae longissimos percurrunt floccos in quorum apice paucis formatis maculis in venam abeunt, 2) vasa

reticulatim contexta vel sunt maioris vel minoris diametri, unde rete vel teneriorem, elegantiorein vel rudiorem adspectum praebet; maxime exilia vasa conspicere licet in floccis ululae, proxime huic veniunt flocci humani, cum quibus ex omni parte floccos simiae capucinae convenire video; 3) pro exilitate vel magnitudine vasorum rete vel ex minoribus et pluribus, vel ex maioribus et numero paucioribus maculis constat; parcae maculae vasorumque amplitudo in causa sunt, cur exoptata va­sorum injectio in villis anserinis , quos jam dudum Cl. Rudolphi ad indagandam floccorum naturam aptissimos laudavit, facillimo succedat negotio, ob eandemque causam injectio floccorum leporis vel cuniculi parum laboris infert.