f ? £/.; tf (fi

V/ \f

Obducit villos tenuis epidermis vaginulas formans, quibus insunt sicuti di­giti manicae. Descripsit floccorum epidermidem Cl. Lieberkuhn et viderunt eius lacertulos a floccis secedere Cl. Rudolphi *) et Cl. Hedwig**), vidi ali­quoties ego ipse, ubi intestina levi putredine erant correpta.

*) L. c. p. 46.

**) Beitnige f. d. Zergfiederungskunst B. II. p. 54.

,.J_L.1

00

i '

inde intumescit, unde rete vasculosum extenditur, binisqun plicae foliis a se invicem remotis calyptrae formam induit; cellulosi nil inest huic massae, nisi cellulositatis conceptum confundere velis cum porositatis idea, quam physici postulant ad explicandas corporum solutiones et mixtiones.

Utrum praeter vasa sanguinem vehentia etiam vasa lymphatica resorptioni unice destinata in floccis adsint, an haec apertis ostiis in apice flocci hient, ego quidem nec affirmare nec negare audeo, quia nunquam tale quid mihi vi­dere contigit. Ad explicandam materiei nutrientis, vel alius cuiuscunque fluidi ex intestini cavo in sanguinem transitus rationem necessarium non est, ut propria quae chylus ingredi possit, postulentur vasa, ipsa enim de qua dixi massa gra­nulosa pari modo particulas nutrientes attrahere potest, sicuti interna tubiformis corporis hydrae superficies absque omni structurae vasculosae specie nutrimentum ingestum absorbet: Chylus in massam polyposam susceptus et cum ipsa mix­tus per aliquod tempus in flocco morari, eumque pari modo extendere potest sicuti post mortem resorpta aqua, quod etiam se vidisse A. de Haller tradit; quocum etiam convenit Cl. Rudolphi conjectura (l. c. p. 88), qui suspicatur 1 4ebE iiivi )hniijm ad suam de ampullis theoriam, per observationem materiae cuiusdam flocco inhaerentis ductum fuisse.