y
i
'<2d
— 21 —
mutuo discedentes ac reflexi vascula per parietes suos reptantia tanto distinctius conspicienda praeberent Accedunt, quae supra accuratissima suffultus disquisitione de vasorum compage cuivis tunicae propria disserui, exinde patet rete vasorum sanguiferorum a Lieberkuiino depictum soli tunicae vilosae et nullo modo stratis huic incumbentibus convenire.
4. Icones Lieberkuiini non representant veros intestini humani villos, nusquam enim conspiciuntur processus cylindrici, quos IIedwigius bene delineavit. „Jeder Anatom“ ait Cl. Rudolphi, „der die dem Praparate getreucn Lieber- KUHN’schen Abbildungen mit Zotten in der Natur vergleicht, wird auch diese nicht in jenen erkennen. Wo ist in der Abbildung die Fiille von liart aneinan- der stehenden cylindrischen Fortsatzen, wie sie auch IIedwig richtig abbildet? et Cl. Buerger simpliciter declarat, icones Lieberkuhnii, quanquam subtilissimas minime respondere naturae. Huic objectioni, quid opponam, habeo nihil. Supra de dissensu anatomicorum circa villorum formam jam loquutus sum. Praeparata per injectionem in tot cadaveribus institutam facta omnia cum iconibus Lieberkuiinianis eonvenire video.
Demum Cl. Rudolphi suas circa vasa, quae villis inesse anatomici perhibuerunt, sanguifera omni attentione dignissimas adnotationes claudit his verbis: „es wird ja nicht unmoglich seyn, mit der Zeit ahnliche Praparate hervorzu- bringen, die frisch untersuclit den Ausschlag geben mlissen; trockene Praparate, die nicht die Zottenhaut allein, von den unterliegenden Theilen getrennt, dar- stellen, kiinnen nichts entscheiden.“ Utriusque autem Cl. Viri desiderii, quoties mihi in corporibus humanis, vel in animalibus mammalibus et avibus vasa intestinorum feliciter massa colorata implere contigit, memoria semper oculis animoque obversabatur, hinc non solum tunicam villosam recenter ex cadaveribus mox post peractam injectionem exemtam ad examen microscopicum revocavi, singulos floccos in aqua fluitantes considerans, sed quoque tunicam villosam omni cum reliquis membranis nexu solutam, imo solos villos singillatim dispositos tabulis vitreis adglutinavi, quae etiam siccata sufficienter elegantissimi vasculosi retis in villis hominis et animalium praesentiam testantur.
Binis villi collapsi foliis sicuti retis vasculosi areis inest materia mollis, pultacea, aperte sub lente granulosa, polyposa, quae aquam cupide imbibit et
j
i
:'*y v
SOEMMERRINCrlA semperflorens .
u
;V
. V&, '
!%
V.vS
?