16
Ubi flocculus formatur, tres ad quinque, si basis latior est, plures trunculi earum arteriarum, ex quibus tunica floccosa constat, ex plano emergunt, et multifarie divisi, fere eadem semper, qua trunculi gaudent, diametro conservata, in plurimis punctis coeunt, unde elegantis simum rete ex vasculis per anastomoses saepissime interruptas constans oritur. Ubi flocci turgescunt, hoc rete dispositum est in formam vel cylindricae vel conicae calyptrae, in cuius cavitate plus minus materiei non injectibilis continetur; ubi vero inanes collapsi haerent, idem rete duas laminas format ad apicem marginesque conjunctas, sibique incumbentes. Ad apicem flocci ex maculis tenerrimis unicum vasculum initium capit, cuius volumen celeriter augescit, quod sanguinem per rete vasculosum dispersum suscipit, et ad venas tunicarum reducit. Unicam saepius videmus in apice flocci formari venam, quae sola omnem calyptrae vel duorum foliorum sanguinem vehit, non raro tamen duae adsunt venae duobus calyptrae lateribus sive ambobus flocci JPoliis correspondentes; dum una vel duae venae ab apice villi ad basin descendunt, plures adhuc ex reticulo, quod percurrit, in eas se aperiunt arteriolae, multum ad earum tam praecox incrementum conferentes.
Quanquam inultum conveniat generalis haec descriptio vasculosi retis, ex quo villi intestinales hominis animaliumque componuntur, cum illis quae Cl. Lieberkuhn de eodem argumento et verbis et iconibus docuit, quaedam tamen intercedit differentia, quam silentio praeterire non possum. Calyptrae formam, in quam rete arteriosum certis sub circumstantiis dispositum est, Cl. A. derivat a vesicula vel ampulla, quam villo inesse suspicatur, supra quam ramos arteriarum ad apicem usque decurrere et in quam plurimos ramulos minores dividi docet; de hac Authoris vesicula infra quaedam dicenda erunt, nec multum hic loci, ubi de vasorum sanguiferorum praesentia et dispositionis ratione sermo est, refert, utrum cavitas inter bina plicae flocciformis folia e singularis cuiusdam vesiculae praesentia an ex simplici formatione plicae plus minus materiei non injectibilis duobus foliis interjectae continentis nascatur; maioris autem momenti sane est altera A. sententia de venarum et arteriarum tam ad se quam ad dictam cavitatem relatione, contendit enim ramos arteriarum dimidiam vesiculae superficiem tegere, parte altera vascula haec arteriosa in venulas numero et magnitudine non multum differentes ingredi, qua ratione unum plicae folium ex reti arterioso , alterum ex reti venoso constaret. Ast licet ego lubenter concedere velim, in tanta vasorum teneritudine eo difficilius dijudicandum esse, quid