I
geri*) delineationibus ac descriptionibus cognitum est. Mirus autem sane videri potest authorum, qui de villis intestini liumani scripserunt, in designanda eorum forma dissensus, cum non solum circa figuram eorum in magna versentur varietate, sed etiam iconibus inter se adeo disparibus **) cognitionem villorum faciliorem reddere voluerint, ut merito dubitare possis, num de eiusdem objecti repraesentatione cogitatum fuerit. Multum quidem dependet ab ipsa disquisitionis ratione et a dissectionis et contemplationis methodo ; varietates generant aetas, vivendi ratio, morbus praegressus, medicamenta; turgescunt villi resorpto fluido, vel flaccidae haerent inanes; etiam ex cadavere exemti intestini tunica villosa aquam attrahit, una cum villis intumescit et pellucida evadit: dubito tamen, num omnis disparitas ex his conditionibus sit sufficienter explicanda. Ego quidem in recentibus et nulla arte mutatis villis nil aliud video, nisi quod jam dudnm Helvetius, ni vehementer fallor, vidit, qui dicit: „je 11’appergus qifune infinite de petits mamelons d’une figure tres irreguliere et tres differente, la pluspart de ces mamelons sont apiatis sur les cotes ***); quos injectione replevi villi, microscopio subjecti plane conveniunt cum icone I. et II. Cl. Lieber- kuhnii, et licet me non fugiat, Cl. Rudolphi dubitare, an laudatae icones villos reapse representent, ego tamen nunquam peracta feliciter vasorum injectione aliud quid villis simile invenire potui nisi ipsissimas illas tenuissimas plicas a Lieberkuhnio propositas.
Cuiuscunque sint vel in homine vel in animalibus figurae villi semper eadem est earum constructio et textura, constant ex reticulo vasculoso, ex materia molli non injectibili, per microscopiam granulosa, et ex involucro ab epidermide facto.
*) Villorum intestinalium examen microscopicum. D. Halae 1819.
**') Recensionem iconum villorum intestinalium dedit 1. c. Cl. Rudolphi: ad recentiores pertinent, illae Cl. A. Meckel im d. Arcliiv et ex valvula coli in Progr. cit., priores etiam annexae sunt Diss. Buergeri; illae, quas Mascagni in Prodromo della grande anatoinia T. VI. F. 23 — 25 dedit, demum illae Cl. E. Home ex intestino duodeno in Phil. transact. f. th. Y. 1817.
***) Ilistoire de facademie R. d. Sc. 1721. p. 302.
SOEMMERRIN&IA semperflorens .
# r %
"i?
*
1