I
— 17 —-
sit arteria, quid vena, quo rarius utriusque vasis injectio tam feliciter succedit, ut diversi coloris materiae ad verum arteriarum finem et venarum initium, si ita dicere fas est, perveniant, id tamen asserere possum, dictum rete vasculosum per omnem villi ambitum unius eiusdemque naturae esse, et utrumque folium, ex quo villi inanes constant, trunculos arteriosos adire, nec prius veram adesse venam, donec praecox diametri augmentum eam insigniat. An vero vasa rete, quod descripsi, componentia jure arteriae audiant, id quidem decernere nolo, etenim vasorum per floccos distributionis expositionem nostram qui considerat, et cum annexis iconibus comparat, facile animadvertet, quam ex omni parte perfecte haec omnia consentiant cum iis, quae Cl. Sciiultz de systemate circulationis peripherico nuper exposuit*): nam primo sanguis in tale vasorum rete nullam habere potest determinatam cursus directionem, et cum per vascula maculas formantia quaqua versus non solum agitatur, sed etiam omni momento cursum mutare debet, per parenchyma potius dissipatur, quam in motum progressivum vel retrogradum ducitur; secundo prorsus nulla conspicitur arteriarum divisio in formam arbusculae, nec venae per teneras radiculas ex ramis arteriarum prodeuntes originem sumunt, hinc etiam omnes surculi rete componentes eiusdem fere sunt diametri; demum haec, de quibus loquimur, vascula manifesto non sunt e minimis et ultimi ordinis, minimum enim vas sanguiferum sine dubio est illud, per quod unus tantum sanguinis globulus transit, quod igitur y 2 oo^ in diametro habet, talia in vivis animalibus ipse vidi, et contingit quandoque etiam illa, ubi reapse adsunt, materia sat subtili colorata impleri, vasa autem retia floccorum constituentia aperte tantae tenuitatis non sunt, optime enim videntur per lentem vigesies circiter diametrum augentem, cum globulus sanguinis ad minimum augmentum centuplex requirat ut conspici possit.
Quae de ramis arteriarum et venarum trunculis suis longe minoribus bullulam perforantibus et in hanc apertis osculis hiantibus narrat Cl. Liebekuhn hypotheticam praeconceptam opinionem nimis olent.
Rete vasculosum in villis intestinorum humanorum materia ceracea implevit Cl. Lieberkuhn et quidem diverso colore tincta arterias et venas. Pari fortuna
*) Archiv f. Anatomie und Physiologie 1826 IY.
3
fi
nr
o
/T
r
■r~rrr r/
/8
SOEMMERRINGIA. semperfloreus .
1
'w '
4
jLLCya