'v

'f'-- 'x

L* t h > :--vA\-.y,:5

V

13

mus, sed sunt surculi largiores, nudo oculo facillime dignoscendi, qui dispersim in minores arbusculas se subducunt, proprium decursus et explicationis typum quaerentes, minores enim arteriae et venae per vasculosam dispersae in subtilis­simas ramificationes dendroideas resolvuntur ad texturam et nutritionem buius tunicae pertinentes, per quas non exigua pars sanguinis intestinis destinati circu­lat, quin ad stratum inferius, multo minus ad villosam perveniat.

5. Qui ex tunica vasculosa ad membranam nostram perveniunt surculi va­sorum, aliquid flexuosi in decursu suo conservant, sed mox in raros ramos sol­vuntur sine omni arcuum vel arbuscularum forma; hi rami recte incedunt, et omnes fere eiusdem diametri sub variis angulis ad se invicem accedentes coeundo plexuum formam imitantur, in interstitiis horum vasorum teneriores rami iterum in novos minores plexus coeunt, per quos areae maiores in minutas areolas di­viduntur; hac ratione fit, ut membrana nostra ab aliis canalem intestinalem formantibus tunicis liberata rete ex vasis sanguiferis confectum, maculisque ma­ioribus, quae minores in se comprehendunt, distinctum perfecte referat; cum igi­tur canalis intestinalis expanditur vel collabitur, non mutatur vasorum decursus, sicuti fieri debet in organis, quorum vasa serpentine incedunt, sed forma macu­larum mutatur, elongantur expansione, latiores fiunt relaxatione vel contractione.

6. Evasis macularum minorum breves surculi emergunt, qui, ubi oriuntur, arbuscularum formam quidam imitantur, mox vero abruptis ramificationibus desi­nunt; sunt lacerata vasa, quae ex strato nostro retiformi intimam tunicam villo­sam petierunt et utriusque separatione abrupta fuerunt, ceterum cum bis arbus­culis incipit venarum et arteriarum recessus, qualem in tota vasculosa conspici­mus. Vascula minima, per quae sanguinis circulantis transitus ex arteriis in venas fiat, in hac quidem membrana non conspiciuntur, notatu tamen dignum est, in praeparatis huius membranae quae coram habeo, et in quibus duo vaso­rum genera diversis coloribus repleta sunt, hinc inde arteriam conspici in ve­nam osculantem, certe non e minimis.

Interim enarratione fusiori proprietatum huius strati vasculosi non tam tu-r nicarum parietem intestini componentium, ab anatomicis distinctarum, numerum augere cogitavi, quam potius transitum vasorum sanguiferorum ex strato in stratum et dispersionis metamorphosin dilucidare volui.

S0EMMERRIX(IIA Semperflorens

u

Mmm

* ;

w!

y 1» >z%

j

V