Ubi ad canalem intestinalem pervenit mesenterium, bina, e quibus formatur folia, a se invicem secedunt, et dum cylindrum intestini, anteriori et posteriori eius convexitati adaptata, amplectuntur, in media convexitate insertioni mesenterii opposita confluunt, hac ratione vaginam externae intestini superficiei arcte incumbentem sive externam tunicam adventitiam vel communem constituentia. Simul cum hac mesenterii diffissione etiam vasa sanguifera ex ultimo arcu mesenterico orta hucusque inter duas peritonaei laminas comprehensa duplicem sequuntur directionem, etenim utrique folio dimidia pars vasorum ad intestinum spectantium adhaeret, quae cum eo supra cylindri superficiem ducuntur ita, ut ubi mesenterium intestino adhaeret, trunci venarum arteriarumque bifurca- tim in anteriores et posteriores divisi cylindrum circumplectantur, externe autem, ubi confluere bina folia cogitari potest, etiam ramificationes, in quas haec vasa per superficiem decurrentia resolvuntur, congrediantur copiosis inosculatio- nibus se conjungentes.
Ramificationes horum vasorum dum omnem intestini ambitum obducunt, duo formant strata, exterius unum proxime membranae adventitiae subjectum, tunicae musculosae incumbens, tenerius, e minoribus truncis et exilibus admodum arbusculis compositum, Hallero membrana cellulosa prima dicta, alterum e maioribus truncis per disjuncta carnea fila stratum musculare subeuntibus ortum, interius, firmius, innumeris vasorum diramationibus partim inermi oculo conspicuis, par- tim injectione, etiam minus perfecta, facile demonstrabilibus conflatum.
2
I
V
42
S 0 EMMERRIX(HA semperfloreus .