Nova est icon ligamentuli a me primum visi, quod glandulam lacrymalem in situ suo retinet, quodque, dummodo recte et caute in quaerendo eo versatus essem, nun­quam desideravi.

Inquirendi autem haec ratio est, ut, dissecta per horizontem recentis cranii media orbita, cultrum demum admoveas. Quo quidem modo commode simul effici­tur, ut glandulae lacrymalis verus situs et forma maneat. Mensuris per hanc occa­sionem pluries repetitis longissimam eius diametrum, plerumque novem aut decem lineas longam, et sex paene lineas latam reperi.

Ligamentulum hoc glandulae lacrymalis ossi frontis, circa externum et posticum marginem foveae, pro glandula lacrymali adhaeret, ac potius e condensata tela cellu­losa, quam e fibris vere tendineis conflatum est. Cum transversum sub glandula lacrymali per mediam eam excurrat, glandulam ipsam in situ eius retinere valet.

Novam quoque iconem dedi ligamenti proprii lunati a me primum reperti, quod trochleam musculi oculorum obliqui in situ stabili retinet. Scilicet pone arcum tendi­neum superioris marginis orbitae Tab. VIII. Fig. i. O., ab osse frontis trochleam versus verum porrigitur ligamentum lunatum, quod ex arcuatis fibris tendineis splen­dentibus componitur; concava eius facies ad inferiora et extrorsum, sursum ac intror­sum convexa facies spectat. Fibrarum tendinearum, quibus constat, longissimae infimo, brevissimae summo loco iacent. Margo eius inferior acute circumscriptus esse solet. Ligamentulum ipsum ita est constructum, ut non solum trochleae vinculo 1 sit, sed etiam inter contractionem musculi obliqui tendinem eius trochleae ope melius situ suo figat, impediatque, quominus trochlea bulbusque inter communem quatuor musculorum rectorum actionem nimis introrsum cedant.

Quod gracile hoc ligamentum alios ante me fugerit, inde repetere licet, quod pleri- que, ut oculi partes perlustrarent, superiorem orbitae parietem caelo prius amoverent. Incauto autem hocce artificio fit, ut ligamentum, pro suo quidem munere satis firmum, sed nimis subtile, quam quod violentiae illi resistere valeat, totum destruatur. Quodsi contra locum, eo, quem paullo ante, ubi de ligamento glandulae lacrymalis sermo erat, attuli, modo, divisa recentis cranii per horizontem orbita, examinaveris, ligamentum nunquam non invenies.

Adieci iconem cartilaginis trochleae diligenter praeparatae, quae huc usque allatis verior mihi videtur.

Verior quoque, quam apud antecessores, icon corrugatoris superciliorum esse videtur. Musculus hic, cum, quod crebra administratione cognovi, volumine ac forma quam maxime variet, e pluribus, quas possideo, eius iconibus eam selegi, qua e facie viri musculosa atque robusta quam integerrimus traditur.