79

Diligentius hanc Figuram, praesertim quartam, contemplantibus satis, ut puto, patebit, limites ossium ideo tam teneris suturis iunctos esse, ut crescenti bulbo receptaculum rite adaptetur, eidemque, quam primum ad legitimam magnitudinem pervenerit, iusta concilietur firmitas.

Si qui sunt, qui descriptionem hanc nostram et delineationem ossium orbitae iusto prolixiores aut subtiliores putent, hos contra monerem, naturae opera haud satis accurate posse unquam exprimi, ossaque illa quam diligentissime ac subtilissime adumbranda esse, propterea, quod haud secus ab iis, ac ab aedificii contignatione, angustia et amplitudo campi visionis, bulbi vel recessio, vel protuberantia, super­ciliorum vel planities vel eminentia, longitudo et brevitas rimae palpebrarum, externa oculi forma, vel aperta vel depressa, et, ut paucis rem complectar, maior minorve pulchritudo vigentis maxime ac delicati huius organi pendent.

Ut nihil dicam de visus organi infirmitate, quae prava orbitae forma nititur.

Figura prima.

Antica pars segmenti superioris cranii Turcici masculini ad horizontem dimidiati Sectio ita facta est, ut dextra et'sinistra orbita in partem superiorem ac inferiorem satis aequam divideretur. Segmentum superius haec Tabula, inferius tertia exhibet ita, ut orbitae, quae in eadem planitie positae sunt, in utraque Tabula prorsus sibi respondeant.

a. Substantia partis squamosae dextri ossis temporum dissecta.

b. f. Ala minor dextra ossis basilaris.

b. c . Margo acutus posterior minoris huius alae.

c. Apex eius obtusus posterior.

d . Excisura pro carotide.

e. Anticum orificium canalis nervi optici.

f Sutura, quae alam minorem et os frontis terminat.

g. h. Sella ossis basilaris.

- h. h. Limites ad os ethmoideum. i. Iu Z. 772. Ala maior dextra ossis basilaris.

2. i. Substantia huius alae maioris, serra divisa, quae cellulas medullares habet.

Ii. k. Fissura orbitae superior, inter alam hanc maiorem atque minorem ossis basilaris.

Z. Sutura, quae maiorem hanc alam ab osse frontis disiungit.

Z. 772. Maioris huius alae superficies, quae ad externum orbitae parietem pertinet.

772. Sutura, qua ab osse zygomatico eadem dirimitur.