74

6. 7 # 8* Locus partis huius chorioideae, qui cum Figura tertia, ad adulti exemplum delineata, comparari potest.

Figura secunda. .

Antica seu per corneam conspicua facies segmenti iridis, quod prima Figura ab interna facie b . c. f g. monstrat.

Quamquam Figura haec idem segmentum modo inversum, seu ab externo latere, offert, et verbi causa arteriae i . It. L sibi sunt simillimae, tamen in hac patet latiorem iridis partem, quam in prima, depingi. Caussa huius diversitatis in re ipsa posita est. Scilicet ut formam retis in minori iridis annulo plane illustrarem, ampliore, quam ad primam Figuram, pagina opus fuit, alioquin loca n. n.> quae ad retis istius plenio­rem cognitionem tantopere faciunt, debuissent omitti. a. Speciminis ad hanc Figuram magnitudo vera. b. c. Pars marginis pupillae, seu marginis pupillaris iridis.

f g- Pars marginis iridis, qui corneam spectat, et hic ramo coronali arteriae ciliaris longae cingitur.

b . c . d . e . Pars annuli minoris seu interni iridis, subtilibus suis vasis conspicui, quae transversa prius super crassiora procedunt. d, e. f. g. Pars annuli maioris seu externi iridis.

L b, L Tres arteriae prae caeteris magnae, quae e ramo coronali {f. g.) arteria­rum ciliarium longarum nascuntur, et in iride disseminantur. m. m, Minores arteriae, inter maiores illas oriundae.

72 . 72 . Surculi maiorum arteriarum, qui in annulo minori disperguntur.

Figura tertia.

Particula internae faciei choroideae e viro adulto, diametro viginti quinque partibus maiori.

Vasa sanguifera oculi, e quo particulam sumsi, tenerrimo cinnabari penitus repleta fuerant.

Caeterum Figuram hanc ita posui, ut cum loco in Figura prima maxime ipsi simili, hoc est loco 6. 7. 8. 9. insignito, commode conferri possit.

6. Trunculus primarius arteriae, qui

7. in ramum superiorem, et

8. in ramum inferiorem finditur, unde

j