7 3

ac depingere, cum, quae indaganti pateant, differentias maxime sibi constare, ipse usu edoctus sciam.

Velim itaque, dissectores his meis experimentis ad pares labores excitari.

Figura prima.

Segmentum tunicae choroideae e puella recens nata, a superficie interna seu cari­tate bulbi obversa, idque viginti quinque partibus diametro auctum. Vasa huius segmenti cinnabari puro penitus sunt repleta. a . Vera segmenti huius magnitudo.

b . c. d. e. f g. Interna seu postica facies illius partis segmenti, quae ad iridem pertinet. b . c. Pars marginis pupillae, seu marginis pupillaris iridis.

f. g . Pars marginis iridis ad corneam.

b. c. d, e» Pars annuli iridis minoris seu interni.

Annulus hic subtilitate et propria retis figura a maiori annulo luculenter distin­guitur. Trunculi retis vasculosi oriuntur ex

h . h . trunculis maioris annuli profundioribus, translucentibus, crebris anastomosi­

bus coeunt, atque per illos seu super illos obliqui plerique feruntur. Tene­rum hoc rete, ut melius occurrat, lucidius seu absque umbra pingi curavi. d . e . f. g. Pars maioris seu externi annuli iridis, cuius vasa maximam partem annulum minorem versus radiata decurrunt.

i. h. I, Tres arteriae maiores, e corona oriundae, qua arteriae longae ciliares iridem circumdant, ut manifesto in Figura secunda vides, ubi arteriae iisdem literis notantur.

m. n. o, j), q. r. s. Segmentum corporis ciliaris. n. o . p. Tres integrae plicae. m. (j . Duo plicarum segmenta.

t. v . Margo plicae tumidulus, seu liber, qui legitime situs, in humorem vitreum circa lentem demittitur.

v, w. Margo profundus, tenuior, plicam alligans, quippe quo alia plica in vici­nam aliam utrinque transit.

r. s . x. y. Striata choroideae, pars corpus ciliare et anticum retinae marginem interia* cens, ut in Tab. 5. Fig. i. et 10 . f. g . videre licet. x.y.z. i. Chorioideae pars, cui retina respondet.

x. y. Locus chorioideae, cui margo anticus retinae respondet.

2. 3./j. 5. Trunculi venarum vorticosarum, qui quoad maximam partem reti subti­lissimo ramulorum ex ipsismet orientium obducti apparent.

19