g. surculi, quos intricatos supra dixi, sese inosculantes proficiscuntur.

a. veram huius particulae magnitudinem oculis subiicit.

Manifesto differt rete huius particulae a reti Figurae primae ex recens nato, maiori quidem crassitie et uberiore quadam filamentorum explicatione.

Figura quarta.

Pars antica choroideae cum iride et membrana sic dicta pupillari ex oculo sinistro foetus septimestris, quater diametro aucta, vasis sanguiferis cinnabari impletis.

Rete vasculosum membranae pupillaris etsi plures iam, v. c. Albinus, Blu- menbach, Haller, Wachendorf, Walter, Wrisbe rg egregie depinxerunt, novam tamen eius iconem quam exactissime elaboratam haud supervacuam duxi, ut, si cum reliquis conferatur, tam vera eius imago exstaret, in qua ne unum quidem retis filum artibitrario positum esset.

Caeterum quod Figuram linearem alio modo, quam imaginem umbra distinctam, collocavi, propterea factum est, quia absoluta huius imaginis pictura demum novi quid inveni*

Scilicet comperi, arterias ciliares longas horizontali ductu decurrere; ad quod notandum linearis figura adhibita est. Idem et e Tabula septima patet.

A.

Vera huius segmenti magnitudo.

a. b .

Chorioidea propria bulbi.

c .

Annulus gangliformis chorioideae.

c. J.

Iris. Per spatia vasorum cinnabari repletorum pigmentum nigrum, quo postica facies tegitur, translucet.

dm e.

Membrana pupillaris, cuius arteriae

ex arteriis iridis oriuntur, et venae

in venas iridis transeunt.

f-

Arteria ciliaris longa interna.

s

Arteria ciliaris longa externa.

Arteria ciliaris longa tam interna quam externa, dum finditur, iridem coronae instar circumit, unde praecipuae iridis arteriae ortum ducunt, i. 2 . 3. 4» 5. Quinque vortices venosi in chorioidea.

Figura quinta.

Facies sphaerica postica lentis, capsula sua inclusae, e foetu septimestri, cuius vasa sanguifera cinnabari optime erant repleta, quadrupla diametro aucta.