$ V *****

I

*

7 1

partim quod oleum seu resina vernicis membranam reddit pellucidam, ut vasa profun­diora emergant.

At quo plus distinctiore vasorum in hisce membranis cognitione lucramur, eo plus de vera, quae per vitam est, eorum natura amittitur. Corrugatione enim situs, directio et forma vasorum nimis mutatur.

Quae cum ita sint, de laborum meorum, in replendis vasis, felici successu im­pense gavisus sum. Contigit enim, ut, ubi mea exempla cum Lieberkiihnianis conferrem , longe numerosiora vasa in recentibus illis humidisque deprehenderem, quam in siccis his verniceque obductis.

De quo quivis facile persuadebitur, cui Zinnii icones, ad praestantissima Lieberkuhnii specimina a dexterrimo Kaltenhofero confectas, cum meiscon­ferre placuerit.

Hac comparatione simul elucebit, in prima mea Figura illam chorioideae partem continuam sisti, quae tripartita a Zinnio in prima, secunda et tertia Tabula depingitur.

Pariter obvium erit, meas icones in reddendis singulis retis huius vasculosi parti­bus multum a Zinnianis discrepare.

Iridi Zinnius Tab. III. Fig. 3. non solum longe pauciora, sed etiam alienae a meis formae vasa tribuit. Vi extensum exemplar Figurae bene caeteroquin aeri incisae antea fuisse, pupillae margo c . b. b m prodere videtur, quippe pro ea 3 ad quam lente auctus est, magnitudine non satis arcuatus.

In pliculis autem Tab. II. Fig. 3. b, d. Zinnius me longe plura et teneriora vasa exhibet. Sed affirmare possum, me in quinquaginta et amplius oculis satis bene v repletis nunquam tot tantaeque tenuitatis vasa invenisse, ideoque rete hoc Kalten- hoferi quoddam videri commentum.

In reliqua chorioidea (vid, Tab. I, Fig. 2., quae plagae literis x. y. z. i. signatae Figurae meae primae respondet), Zinnius rete vasculosum nimis simplex et nimis fere concinnum depinxit.

Quare non possum non iteratis laudibus extollere indefessam artificis sollertiam, qui paene oculorum aciem periclitans, votis meis satisfacere annisus est. Etenim tantae fuit constantiae, ut per plures septimanas in delineanda sola prima ac secunda Figura integros dies consumeret. Neque vero unam retis huius lineam ex ingenio finxit, naturam ubique summa fide imitatus; ac ubi a nimia contentione exhaustum viribus se sensit, stimulos addidit cogitatio, arte sua telae vasculosae subtilioris noti­tiam posteris tradi.

In tuentibus primam Figuram, segmentum iridis et chorioideae referentem,