6 9
EXPLICATIO
TABULAE QUINTAE COLORIBUS DISTINCTAE.
Plures me moverunt caussae, ut Tabulam quintam repeterem, et supplementi loco interponerem.
Scilicet ut nonnulla, v. c. limbus luteus circa centrale foramen retinae, oculis rite subiicerentur, color ipse addi debuit, sine quo distincte illa exprimi minime poterant*
Deinde vel ideo grave mihi visum est, icones has vivis coloribus induci, partim quia pauci anatomici tam frequentem, quam mihi quidem bellum, inter cuius turbas versabar, obtulit, occasionem nacturi sunt, recentissimas has partes prorsusque incorruptas contemplandi, partim, quia anthropologiae studiosos haud parum iuvaret cum formis partium colores simul cognoscere.
Cum vero, quod satis obvium est, nec Tabula umbris distincta, nec linearis colores facile tulisset, novam adornare coactus sum.
Simul commodae hac occasione usus sum, ut passim varia supplerem et contraria contrariis illustrarem. Sic tertia Figura Tabulae umbris distinctae bulbum ad hori- zontem dissectum consulto talem refert, qualis, dissectione licet optime et felicissime peracta, occurrit, id est, lente paullulum reclinata, iride convexa, et tubere, quo ad scleroticam alligatur, immodice crasso. Quam quidem partium rationem, etsi ab ea, quae per vitam est, deflectat, malui tamen talem proponere, ut, quantuift machinae nostrae partes administratione vel optima turbentur, quantaque ad perficiendas icones anatomicas iudicii severitate opus sit, exemplis patescat. Neque superfluum videbatur, medicis, qui ophthalmiatriam faciunt, coloratas icones afferre, quibus res adeo ipsis graves plenissime illustrentur. Qui vacuas istis mendis imagines desiderant, adeant Figuram utramque linearem, maxime Tabulam ultimam. Caeterum scleroticae tam per pellucidam, quam per opacam partem crassities, si mediam aestimamus, verissima ea videtur, quam Tabula colorata exhibet.
Primam et secundam Figuram pari, quo tertiam, modo ad vivum exprimere, absonum fuisset et a consilio alienum. Namque propositum fuit, his imaginibus retinae corrugationem, maxime istas rugas et plicas proponere, quae foramen centrale obvelant, quasque per vitam occurrere temere arbitrati sunt.
Tandem repetita hac Tabula ad designandam iridis aliquam varietatem usus sum (vid. Fig. i. 9. et 10 mam), quae quidem, licet non crebro tanta occurrat, tamen, ubi occurrit, iridis vivae naturam et officium egregie illustrat. Scilicet internum iridis latus externo angustius est. Raro id adeo patet, ut hic; manifestius tamen in hominibus vivis vidi.
18