68

fibris, lamellis et segmentis sphaericis conflari, aut per vitam lentis sanae fabricam zeolitidi ullo modo similem esse.

Sunt inter corporis nostri humores, qui, ut primum coguntur, similem substan­tiam fibrosam reddunt. Quis non viderit texturam radiatam atque fibrosam calculi urinarii vel fellei serra divisi? Quid? quod sanguis ad manus est, quem in vena cava circa cor embryonis in spiritu vini asservati reperi, quique exsiccatus faciem radiatam atque fibrosam induit.

Igitur eodem modo, quo sanguis hic coeundo in substantiam radiatam atque fibrosam convertitur, lens quoque post mortem mutatur. Ut itaque statuendum non est, sanguini nondum coagulato et in spiritu vini reposito radiatam hanc et fibrosam fuisse indolem: ita quoque lenti oculi vivi, antequam cogitur et spiritu vini servatur, fibrosa illa structura utique deneganda est.

Neque enim hoc unum est, quo lens sana ac viva a lente in spiritu vini recon­dita differt; sed et aliis modis ambae adeo inter se discrepant, ut contrariae plane naturae esse videantur.

Lens sana per vitam perfecte pellu­cida est, coloris expers, viscida, glutinosa, mollis, instar gummi liquescentis.

Lens in spiritu vini prorsus opaca depre­henditur,

colore lacteo, seu opali instar radians, sicca, rigida, duriuscula, fragilis.

Ad quae ideo exspatiatus sum, ut novo exemplo ostendam, summa cautione opus esse, ne, quae mortuo corpori propria sunt, ad vivum temere transferamus. Quid multa? sicuti lens sana per vitam neque opaca, neque lactea, neque rigida ac duriuscula est: ita nec in vita e fibris contexta videtur. Quod enim ista efficit, idem fibrosam quoque indolem ei conciliat.