67

mens videtur, quomodo lens trium linearum bulbi sani spatio apta esse possit. Longissima diameter interioris bulbi ad summum novem seu decem lineas habet, hinc sola lens tertiam diametri partem explere oporteret; quod omni experientiae repugnat.

Nec facile potest intelligi, qui fiat, ut lens eiusmodi inter extractionem cataractae per corneam aut per ipsam iridem commode educatur.

Pariter ne arcus quidem, e quibus lentem artifex Zinnnii composuit, recte se habent. Diameter sphaerae segmenti antici in Tabula ne quinque quidem lineas efficit, quam septem lineas cum dimidia complecti ipse Zinnius in Capite V. docet.

' Sphaerae segmenti postici diameter, cui quatuor seu quinque cum dimidia lineae sunt, vix quatuor exaequat. Figura haec simplex, quam superstes diutius Zinnius ipse mutasset, licet facile potuerit corrigi, eam tamen non repetiere modo eandem , sed eius vitia repetendo etiam insigniter auxerunt.

1 Figura decima sexta.

Lens, in spiritu vini recondita, bifariam divisa. Talis lens opaca, ad cepae modum, lamellata apparet, tanquam ex incumbentibus sibi stratis, lamellis seu orbi­culis esset conflata.

Figura decima septima.

Lens in spiritu vini opaca facta, cuius postica facies hic proposita, in quatuor segmenta inaequalia, ac in plura alia minora dissiluit. In quolibet segmento tenuiores quatuor rimae seu fissurae possunt dignosci.

Figura decima octava.

Lens, quae in spiritu vini pelluciditatem amiserat, in octo segmenta disrupta, quae cauta maceratione in lamellas seu orbiculos discesserunt.

a. Tres unius segmenti lamellae , quarum ulteriorem divisionem Figura sequens tradit.

Figura decima nona.

a. Tres segmenti lentis (vid. Fig. 18. #.) lamellae, quae continuata prudenti maceratione tandem in fibras,

/?. fibrillas sive fila circa liberos margines p . p . p . p . separari incipiunt.

Lens, post mortem ita tractata, etiamsi in segmenta sphaerica, laminas et fibras dehiscat, tamen minime inde sequitur, lentem recentem seu vivam ex eiusmodi

/