>;;■/</ v A V". i
66
ope istos vasorum sanguine fartorum arcus egregie discernas. Cornea tum, ut et nonnunquam in recens natis, limbo quasi roseo circumdata apparet.
Vascula, quae in arcus coeunt, tam tenera sunt, ut prius bis lente augeri debuerint, quam distincte satis depingi possent. Ipsa delineatio artificum strenuitati optime successit.
Figura decima tertia.
Lentis adversae ex oculo recens nati effigies. Postica eius pars globosa, quae per lineam punctatam ab anteriori seiungitur, hemisphaerium paene aequat. Tota lens hinc rotundior apparet.
Figura decima quarta.
Liens ex infante paene sexenni a latere visa. Diversitas eius a praecedente figura satis patet. Non enim crassitie, sed ambitu sive longitudine lens increvit.
Figura decima quinta.
Lentis a latere effigies, e viro adulto aetatis integrae. Discrimen inter segmentum sphaericum anterius atque posterius, e quibus lens constat, minus ac in praecen- dentibus lentibus apparet. Anticam lentis eiusmodi faciem quinta, posticam prima Figura monstrat. Verum huius lentis situm ad reliquum bulbum in Figura tertia et in prima Figura Tabulae octavae accurate delineavi.
Inter tres hasce lentes, pro aetate diversas, valde insignes differentiae occurrunt, i) Quo iunior homo, eo minor ambitu, seu eo brevior, si a latere spectas, lens est. Quo magis maturescit, eo maior ambitu, seu eo longior lens deprehenditur. Quare lens hominis nati non amplius crassitie, sed ambitu crescit. 2 ) Quo iunior homo, eo convexa magis seu sphaerica universe lens est; quo adultior, eo magis lenticulata. 3) Quo iunior homo, eo magis proportio duorum segmentorum, e quibus lens coaluit, (antici et postici), discrepat. Quo iunior est, eo posticum segmentum, ratione ad anticum habita, maius est. Quo iunior, eo minor sphaera, cuius segmentum postica pars est.
Miror, quomodo factum sit, ut sollertissimus Zinnius, quas in Tabula sua ultima delineandas artifici commiserat, tres similes lentes enormis magnitudinis depictas esse haud animadverterit. Lentis adulti hominis (ut hanc solam afferam), crassities seu diameter minor tres integras lineas Parisinas aequat. Immodica haec magnitudo oculo humano sano haudquaquam convenit. Equidem nec vidi unquam, nec legi, lentem humanam sanam duabus, multo minus tribus lineis integris fuisse crassam. Nec assequi