65
iridis porrecta, quae in humorem vitreum dimittitur. Quod luculentius demonstrare licuit in tertia utraque Figura lineari, nec non in Tabula octava, g. Extremitas plicularum posterior, quae sensim quasi obliterata in ambitu disparet.
h. g . Locus, quo choroidea circumcirca lucidior esse solet.
Figura undecima.
Antica facies anterioris segmenti choroideae, iridis et membranae pupillaris e foetu septimestri. Bulbi, unde haec depromta sunt, arteriae et venae cinnabari erant repletae.
i . Arteria ciliaris interna longa.
a. Arteria ciliaris externa longa.
b. Iris.
c. Membrana pupillaris cum vasis repletis.
Simile segmentum lente auctum Figura quarta Tabulae sextae exhibet.
Figura duodecima.
Segmentum anterius tunicae coniunctivae et corneae bulbi sinistri e foetu semestri bis diametro auctum. Vasa tenerrima cinnabare perquam feliciter sunt repleta.
Icon haec non solum magnam vasorum tunicae coniunctivae per hanc aetatem abundantiam, sed etiam peculiarem, quo rami circa marginem corneae ludunt, modum ostendit.
a. i . 0. u . Tunica coniunctiva. a . Externum eius latus* i . Internum latus. 0. Latus superius, u. Latus inferius.
e . Tunica cornea.
Vides, magnum numerum trunculorum arteriosorum, ad plures fere dodecades, undique coniunctivam adire, et iterum iterumque in ramos surculosque, crebris anastomosibus iunctos, dividi, quorum propagines, cylindricae plerumque ac aequaliter crassae, tandem proxime circa corneae marginem parvos arcus nectunt sibi contiguos partimque implexos. In sano quidem statu nunquam vidi e reti hoc stipato ramulum rubrum aliquem ad corneam protendi.
Vascula haec, in foetibus immaturis subtiliter cinnabare repleta, marginem corneae rubro quasi limbo succinctum simulant. Idem accidit in adultis, ubi, ingruente Ophthalmia, non tam palpebra, quam bulbus ipse circa corneam afficitur, ut lentis
*7
o