6i

Figurasexta.

Externa facies retinae, corpori vitreo adhaerentis. Exemplo fuit bulbus sinister alius viri, quam quo ad Figuram quartam et quintam usus sum. Sexta haec maxime congruit cum secunda et tertia Tabulae ultimae.

Hanc figuram ideo adornavi, partim, ut verus margo extremus seu limites anteriores retinae quam distincte paterent, partim ut situs foraminis centralis, et abludens a secunda, quarta et quinta figura vasorum sanguiferorum ad ultimum usque retinae marginem distributio, nervique optici brevi ante transgressum eius in retinam gracilitas seu attenuatio offerretur.

a. a . Z>. Retina seu tunica bulbi medullosa, a. a. Margo eius anticus seu terminans*

Z>. Foramen centrale retinae, limbo luteo cinctum. h. i. Duo rami principes vasorum retinae centralium, quae foramen centrale

ad modum coronae circumdant, sanguine suo adhucdum turgidi, h. Supe­rior ex his ramis in situ naturali. i. Ramorum istorum inferior. In quo eodem situ conspiciuntur circa h . i. Figurae secundae et quartae, c. d . Nervus opticus vagina sua denudatus, c. Pars gracillima nervi optici paullo ante transitum eius in retinam.

e.'f g. Corona ciliaris corporis vitrei, quae nunquam retina obducta deprehenditur* e. f Distantia corporis ciliaris a lente.

g. Reliquiae pigmenti nigri.

h. I. Lens intra capsulam corpori vitreo adhaerens, h. Pars lentis supra coro­

nam ciliarem eminens. Z. Lentis pars, quae per coronam ciliarem translucet.

Figura septima.

Tunica choroidea bulbi sinistri cum vasis arte repletis, e viro adulto; maximam partem ab interno seu naribus obverso latere visa. Exemplar consulto ita collocaba­tur, ut iridis aliqua pars conspicua esset; sequenti contra Figura plenum latus offer­tur. Factum hic est, ut, quoniam id ipsum teste Figura tertia r. u. 2., brevissimum bulbi latus est, annulus gangliformis membranae choroideae perfectius hic adumbrare­tur, quam in Figura octava.

Quo artificiosa repletio vasorum totius' bulbi infantihus facilior, frequentior penitiorque succedit, eo aegrius, rarius ac imperfectius id fit in adultis. Caussa sine dubio in eo posita est, quod vasa bulbi in adultis post mortem spisso sanguine plerum­que turgida cinnabarem aut aliam quamcunque materiam haud facile admittant. In

16