62
hoc autem viro lenta haemorrhagia exstineto ipsas venas per arterias tenui cinnabari licuit implere.
Icon haec annulum gangliformem. seu ganglion annulare choroideae et venarum vortices proponit. Eandem ubi cum nona comparaveris, discrimen inter venas, satis large materia aliqua repletas, et modice sanguine suo turgentes satis occurret. Bulbus hic ita positus est, ut mutuam duorum vorticum venosorum connexionem cernas. Figura autem octava unum nonnisi vorticem et quidem in centro, ostendit. Anterior huius choroideae facies in nona Figura conspicitur. Septima igitur Figura ad nonam se habet, ut sexta ad quintam.
E comparatione huius Figurae cum Zinniana millies iam repetita elucet: i) priorem, etiamsi legitimam molem haud superet, frequentiora tamen vasa offerre, quam Zinnianam ultra triplum volumine maiorem. 2) Formam quoque vorticum venosorum manifesto differre. 3 ) Iridis iconem a Zinnio editam accuratiori eius descriptioni repugnare, cum convexa et vasis paene destituta iris compareat. 4) Iridem ratione reliquae choroideae nimiam esse, quippe in icone Zinnii diameter baseos iridis reliquam choroideam altitudine excedit; quod ita esse plane nequit. 5) Nervum opticum, neglecta omni ad choroidem ratione nimis esse crassum; diametrum nervi optici, quae sextam in natura aequat, hic quartam choroidis partem efficere. 6) Scle- roticae, quippe posterius crassioris, quam anterius, discissam faciem vix ita se habere, ut apud Zinnium supra h.
a.b. Nervus opticus, b. Gracilior nervi optici pars brevi ante mutationem in retinam.
c. d . e. jf. Residua pars scleroticae, quo melius partim transitus nervorum et arteriarum, partim choroideae distantia a nervis atque arteriis signari possit. g*—w» Membrana choroidea, g . h. L rru Annulus gangliformis choroideae, qui anterius per sulcum (/.) satis acute ab iride disterminatur, et postror- sum (A. /?.) versus nervum opticum sensim evanescit.
m. Arteria ciliaris interna longa, cuius surculi in annulum gangliformem et
iridem abeunt.
n. Vena ciliaris interna longa, cuius radiculae ab extremis arteriis iridis atque
annuli oriuntur.
o. Nervus ciliaris internus longus, qui circa annulum gangliformem in
filamenta dispescitur.
V • Longiores ac breviores arteriae choroidis.
(]. Nervi ciliares, quorum numerus, magnitudo tam absoluta, quam relativa, situs et distributio ad naturam accuratissime depicta sunt.