59
«. Tunica retina, vitreo corpori, ut vocant, laevis intensa. Retina haec tanta est et ita collocata, ut oculo Figurae primae adaptari possit, eiusque centrum centro lentis in eadem linea recta, hoc est, in axi bulbi respondeat.
b . Foramen centrale in centro retinae.
c . Limbus luteus , qui marginem foraminis centralis circumdat, centrum
versus obscurior, ambitum versus sensim pallescens.
d. e.f. Locus, ubi nervus opticus resectus, scleroticam perforat. Ambitum eius post accuratissimam dimensionem adumbravi. Mirum est, nervum opticum per totam reliquam longitudinem a cerebro usque ad bulbum duplo paene crassiorem deprehendi, quam in hoc loco. Conferas de his praeter tertiam, sextam ac septimam huius Tabulae Figuras, tertiam Tabulae tertiae, et secundam ultimae.
In Figura secunda huius Tabulae idem locus minor multo occurrit, tum quod utique minor est, tum quod, etsi amplior esset, tamen ob maiorem distantiam minor appareret.
e . Medium hoc nigrum punctum orificia vasorum centralium transverse secto
rum significat*
Ex hac quidem icone manifesto intelligitur, arteriam hanc atque venam minus apte nominari centrales. Arteriam nomine hoc insigniendam per ipsum centrum retinae in c . b. migrare oporteret; sed quae vulgo ita vocatur, duabus lineis a vero centro retinae distat.
g. h . z‘. Tres rami principes vasorum centralium sanguine suo repleti, h . z‘. Duo ex istis ramis, qui foramen centrale instar coronae circumdant, h. Ramus coronalis superior, i . Ramus coronalis inferior. Inter h . et i: surculos aliquot ex hisce ramis coronalibus foramen centrale versus excurrere vides. In reddenda vasorum horum distributione multum operae impensum est. Conferas A. z. in Figura secunda, quae coronam hanc ex alio corpore a fronte exhibet.
Talem iconem retinae nemo, ni fallor, ante me dedit.
Figura quinta.
Adspectus retinae et corporis vitrei, in quo lens cum capsula residet, a fronte seu facies anterior retinae in Figura quarta depictae. Figurae huius quintae eadem ad quartam ratio est, quae secundae ad primam.