58

circa 5. 6., sextante maior est, quam interna, quia annulus iridis latissi­mus hic esse solet, p. q . Margo pupillae. q, r. Interna facies iridis dissecta, sextam plerumque partem brevior externa, quia maxima hic annuli iridis angustia est.

s. Posterior iridis facies, spississimo pigmento nigro tecta.

1.1. Pars choroidis ut plurimum paullo pallidior aut lucidior, w. V. w. Tunica bulbi retina, v. u. (figurae maioris). Facies dissecta retinae, v, v. Margo anterior, seu limites retinae, w . Interna, quae per humorem vitreum translucet, facies retinae.

x . y. (cf. maiorem figuram). Lens cum capsula sua media dissecta, x. Facies lentis

anterior, planior, y . Posterior lentis superficies, magis convexa, z. j*. Distantia lentis a corona ciliari.

i. 2. 8. Nervus opticus dimidiatus, i. Convexitas nervi optici. 2. Concavitas eius in latere opposito. 3. Facies nervi optici dimidiati. 4* 5. Vagina nervi optici, a dura membrana cerebri oriunda, quae e duplici lamina, tenuiore externa 4 *j e t interna, crassiore 5. conflata, 6. in scleroticam transit.

7. Membrana choroidea nervi optici.

8. Vestigia vasorum centralium retinae, quae medium nervum opticum perforant.

6. 8. 3. Nervus opticus, isque, quod et Fig. 2. Z. Fig. 4. e. Fig. 6. c . et Fig. 4.

Tabulae octavae indicant, circa 6. dimidia paene parte gracilior, quam per totam reliquam longitudinem.

Figura quarta.

Figura haec a postica parte contuendam praebet retinam seu membranam nerveam illaesam sinistri bulbi, e iuvene integrae aetatis. Retina ita collocata est, ut verum eius centrum mediam Figuram incidat: itaque retina aeque in icone, ac in natura, verissimum haemisphaerium refert.

Neque multa dexteritate opus est, ad bulbum, modo recens sit, ita praeparan­dum. Etenim sclerotica bulbi sub aqua caute detracta, postquam choroideam quoque removeris retina laevis plane et absque ullis plicis seu rugis humori vitreo obtensa facile offertur. Quo recentior bulbus est, eo facilius haec administratio succedit. In vero retinae centro luculentissime tum cernitur foraminulum plane rotundum

cum limbo luteo, quod duo vasorum sanguiferorum rami crassi eleganti corona cingunt.