Horizontalis haec bulbi medii divisio perpendiculari, quam prima et secunda Figura exhibet, ita est opposita, ut angulo recto se decussent. Cum pars inferior superiori plane similis sit, sola inferior delineata est.
Ut distinctius signari nonnulla possint, superiorem partem Figurae linearis duplo maiorem adieci.
Bulbus hic mediae est magnitudinis. Quare tunicae eius nec ultra modum crassae, nec tenues nimium sunt. Eius axis signis 3. d . et diameter transversa maxima literis c . u, u. Figurae superioris interiacet.
a,b.c,d.6 . Tunica sclerotica bulbi, a . Anterior scleroticae pars, quae Subito quasi
ampliata in corneam transit, b . Tenuissima scleroticae pars, quae* quod Tabula octava innuit, tendinibus musculorum rectorum augetur, c. Media eius pars crassior, d . Posterior eius pars crassissima, quacum vagina nervorum opticorum cohaeret. 6. Colliculus seu cribrum eius semirotundum, per quod medulla nervi optici bulbum intrat, ut in retinam expandatur. Sedem huius cribri a fronte Figura secunda circa 1 ., et Figura quarta Tabulae octavae triplo maiorem exhibet. a* a. f g, (in icone lente aucta) Cornea, a. a. Transitus scleroticae in corneam.
Lamellatam corneae fabricam in sectione f. non male indicat Tabula umbris distincta, g, Posterior seu concava corneae facies» quae cum anteriore iridis facie anteriorem, ut vocatur, cameram oculi efficit. i. £.2.m. L Tunica choroidea extra muco nigricante, intus nigro pigmento obducta.
Externus circulus niger mucum nigricantem, et internus nigrum pigmentum denotat; circulo utrique nigro interiectus circulus albus faciem discissae chorOidis.
i. A. Annulus gangliformis tunicae choroideae, quo scleroticae et eorneae firmior adhaeret. u Anterior pars crassior huius annuli. A. Posterior pars tenuior, quae retrorsum in choroide sensim disparet.
Totum huius annuli ambitum Figura nona a fronte exhibet» a latere Figura septima. Duplicem, quo sulco duplici marginis corneae insidet, eius circulum lente semel auctum in superiore figura lineari, triplo maiorem in Figura lineari Tabulae octavae cernere licet.
i.k.l.m.s . (figurae maioris). Corona ciliaris tunicae choroideae. Pars u A. ad lentem spectans pliculam dissectam proponit. L s. Antica huius plicae extremitas latior. A. Postica eius extremitas subtiliter acuminata, quae cum tuberculo in choroidem abit.
o. p . q. r. Iris, o ♦ /?. Externa iridis facies , dissecta , quae , teste Figura maiori
1 5