56

a.h.c.d. Easdem partes, quas in Figura prima, signant, siquidem ante bulbi medii divisionem connexae tunicae extiterant.

e ~ k. Retina, cuius margo e.f. e.f magis reflexus apparet, quam in Figura prima.

f. g h. u k. L Interna retinae facies, quae per reliquum humorem vitreum pellucet. L Locus orbiculatus, albus, quo nervus opticus in bulbum inseritur.

g . A. i. Tres rami arteriae et venae centralis retinae, quae per nervum opticum in bulbum transit, sanguine repletae.

h . i . Duo ex bis vasis sanguiferis, quae foramen centrale seu verum retinae

centrum, coronae instar cingunt. Coronam hanc, praeter quintam et sextam Figuram, Figura quarta optime exprimit. A. Surculus princeps superior huius coronae, i . Surculus princeps inferior huius coronae. k . Verum retinae centrum, in quo plures plicae confluunt, quae foramen

centrale flavo limbo succinctum velant. (Fig. 4 . c. b . Fig. 5. d. Fig. 6 . b,) Plicae hae retinae dissecto medio bulbo et retinae hinc facta corrugatione, demum oriuntur.

Retina enim, cum humori vitreo innixa parum aut necquicquam paene pig­mento nigro adhaereat, non potest non in plicas contrahi, simulae corpus vitreum, quod firmamento illi est ac laevitatem conciliat, medium discinditur. Retina autem plicatur seu rugatur praecipue circa foramen centrale propterea, partim, quod inde ab omni sectionis ambitu hoc centrum versus aequali vi solvitur, partim, quod ipsum foramen centrale, quia foramen est, rugas sese versus contrahi facillime patitur.

Haec foraminis centralis a plicis illis obvelatio caussa milii videtur, cur inter tot tamque assiduas oculi humani disquisitiones, nemini ante me iste hiatus occurrerit. Ut igitur non solum physicam caussam, quam ob rem foramen centrale scrutatores tamdiu latuerit, sed etiam retinae singularem eam indolem, qua post mortem inter secandum foramen centrale versus contrahitur, et plicas stellatas effingit, physiologis ob oculos ponerem, studio in prima et secunda Figura retinam talem depinxi, qualem post mortem, minime vero per vitam se habet.

Per vitam enim, quod quidem e tertia Tabulae huius Figura, et e Figura lineari Tabulae octavae satis patet, tres bulbi tunicae, sclerotica, choroidea et retina cum interposito muco nigro (Z>.) atque pigmento nigro (J.), plicis vacuae tensaeque proxime sibi incumbunt.

Figura tertia.

Dimidia pars inferior sinistri bulbi ad horizontem divisi e viro adulto integrae aetatis. Bulbus hic recentissimus absque artificiosa praeparatione dissectus illico depingebatur.