55
b.
c.
d.
e. e.f.f.
//•
Bulbus hic e viro mediae aetatis recentissimus, absque artificiali praeparatione et repletione vasorum sanguiferorum dissectus et depictus est, ut tam vera sedes et connexio lentis, quam forma corporis ciliaris per residuam particulam humoris vitrei translucens cum callapsu et corrugatione tunicarum pateat.
a . Facies scleroticae dissecta. His in locis, quae iisdem in Figura secunda
respondent, sclerotica aequalem circum circa crassitiem habet; dum contra magis antrorsum, ubi sub tendinibus musculi recti latet, tenuior, quam inter eosdem, est.
Mucus nigricans tunicam inter scleroticam atque chorioideam.
Tunica chorioidea, quae cum incisione laxata sit, rugosa seu plicata apparet. Per vitam haec, uti Figura tertia, septima et octava monsrant, ubique aequabili laevitate super retinam intensa est.
Pigmentum nigrum intra chorioidem atque retinam.
Tunica retina. Margo eius e. e . non solum magis plicatus est margine choroidis, sed et insigniter reflexus.
Limites anteriores seu margo extremus retinae, qui quidem in hac bulbi icone obscurior minusque acutus occurrit, quam in Figura tertia, et praecipue quinta atque sexta.
f g . h. Corpus ciliare chorioideae per reliquias humoris vitrei translucens. Cum maximam partem pigmento nigro spississimo tegatur, plicata eius structura circa solum lentis marginem recte potest distingui. Talem particulam ubi recentem satis contemplaberis, corpus ciliare retina non obtegi, manifesto occurret.
Medium spatium inter corpus ciliare et lentem, quod literae z* z. in segmento Figurae tertiae designant.
Lens, capsula sua inclusa, per humorem vitreum pellucidum facile obvia. Lentem hanc totam a latere repraesentat Figura decima quinta, mediam divisam tertia.
Iris, per lentem et humorem vitreum translucens. In latere externo z. k* latior est, quam in opposito interno. Conferas d . e. et Z>. c. in Figura decima.
L Pupilla iridis.
Figura secunda.
Dimidia pars posterior bulbi sinistri ad perpendiculum secti, cuius anteriorem partem Figura prima offert.
h.
Z. k» /.
i. k.