,f-r J

i t i V ? .r 'y i

54

Porro non defuerunt nuperrime inter graviores physiologos, qui limites retinae antico magis loco, quam quo in Figura tertia, quarta, quinta et sexta positi sunt, constituerent. Quae quidem fallacia soli spiritui vini tribuenda est. Igitur si qui de veritate iconum mearum dubitant, rogo, partim ut foramen centrale in bulbis eo, quem Figura quarta, quinta et sexta docent, modo praeparatis inquirant, partim ut ad cognoscendos retinae limites oculis recentissiinis maximeque pellucidis utantur, neque vero bulbis aliquamdiu in spiritu vini reconditis.

Accedit tertia caussa. Nimirum intellexi, ne a novissimis quidem iconibus partium oculi humani graves errores abesse, vixque in innumeris illis e Zinnio trans­latis ullam inveniri, quae, quod peccatum in prototypis est, vel devitet, vel corrigat, vel pristinas mendas novis non augeat. Nemo v. c . Tabulam Zinnianam secundam, quae Figurae nostrae septimae et octavae respondet, imitatus est, quin supra dictam iridis nimiam convexitatem? et ad reliquam chorioideam iniquam rationem retinuerit, praetereaque in repetendis subtilioribus formis multa neglexerit. Quapropter illi, qui icones meas aliquando reddituri sint, nulli operae, quaeso, parcant, ut veram imaginum vim mentemque assequantur et exprimant.

Oculi in novendecim Tabulae huius Figuris depicti e quindecim diversis corpori­bus depromti sunt:

Figura prima et secunda ex uno corpore,

Figura tertia e secundo,

Figura quarta et quinta e tertio corpore,

Figura sexta e quarto,

Figura septima atque nona e quinto,

Figura octava e sexto,

Figura decima usque ad decimam septimam e septimo ad decimum quartum? Figura decima octava et duodevicesima e decimo quinto.

Ad comparandas inter se, et emendandas hasce Figuras sensim ultra centum circi­ter bulbos consumsi.

Quicquid teneriorum bulbi partium oculo nudo potest discerni, Tabula haec tradit; quod autem nimis subtile visum fugiat, in sequenti Tabula sexta proponitur, quae quintae huius continuatio particulas quasdam lente auctas sistit.

Figura prima.

Dimidia pars anterior bulbi sinistri ad perpendiculum divisi, cuius posteriorem partem Figura secunda refert.