plurium bulborum exempla sollicite conferrem variisque modis perscrutarer* Quae ratiocinando, ex his didici, ad castigandas icones adhibui, ita tamen, ut ab omni phantasiae figmento alienus, solam naturam ducem sequerer*

Profecto mihi ipsi haud ignoscerem, si, quae vitiosae sint, et formam corruptam referant, oculi humani icones veras venditarem, et naturae congruas. Eiusmodi errores absque dissectoris culpa accidere, et quandam partium deformitatem vix posse evitari, pictori quidem, cui prava ista exempla proponuntur, excusationi esse potest, neque vero physiologo. Huic enim sedulo curandum est, ut recte omnia intelligat, et pictori, ubi typorum fide destituitur, consilio succurrat, iconesque in locis cultro turbatis, aut ubi mollis pars suo pondere deformata, aut medii, cui inerat, vi adul­terata est, corrigat. Sic v. c . membranae, quae dissectae conciderant, aut rugas con­traxerant, attolli denuo debent, vel laevigari. Imagines, quas studia pictores vocare solent, haud convenire mihi videntur operi, fabricam oculi humani innatam exposi­turo. Innumera vitia in picturis obvia, eaque administrationis perversitate et inertia, vel ignorantia aut levitate secantium oborta, cum innumera sint, silentio praetermittam* Haec modo allata ut afferrem, tres potissimum caussae me impulerunt. Primum equidem veritus sum, ne anatomici, qui icones huius Tabulae cum natura compara­rent, et nonnulla in iis primo adspectu animadverterent discrepare, rem falso a me propositam esse arbitrentur. Ita v, c. ubi sextam Tabulae nostrae Figuram cum tertia, septima et octava, cumque Figuris Tabulae tertiae et octavae optime conve­nientem, in plerisque contra aliorum iconibus et exemplis arte praeparatis formam fructuum cynosbati aemulam viderint, facili negotio intelligent, non hanc, sed, quam Figura sexta refert, formam solam posse genuinam esse. Pariter erunt, qui in Figura huius Tabulae septima et octava iridem planam, neque ita protuberantem et convexam, ut in museis suis, deprehendant. Hi quidem, ubi membranam hanc in recenti necdum dissecto oculo, et cornea plane adhuc pellucida, aquae immersam a fronte contemplati fuerint, largientur, non in praeparatis suis, sed in meis his iconi­bus, iridem vere, h. e . qualis in vita est, proponi. Quare hos anatomicos rogatos velim, ut, priusquam sententiam, ferant, rem meo exemplo aggrediantur, ac prae- iudicii expertes saepius eam varioque modo disquirant.

Altera caussa fuit, quod formas fortuito artificio exortas, ab egregiis dissectoribus nuper videbam nativas et per vitam obvias haberi, hocque nomine describi. Ita <?. g, rugas seu plicas illas retinae, in Figura secunda depictas, quae foramen centrale obve­lant, nativas dixerunt, licet non, nisi retina dissecando corrugata atque plicata, demum nascantur, ac plane desint, si, quod in exemplis ad quartam, quintam et sextam Figuram adhibitis factum est, retina illaesa servatur*