#/%;» i

52

Quae cum ita sint, necesse est, bulbi singulas partes tam sub coelo, quam sub aqua, aut spiritu vini, aut oleo contemplari, et repetito labore singula tandem ita expedire, ut post institutam mediam aliquam aestimationem eam assequaris partium formam, quam vere per vitam habent.

Longum foret, singula, quibus ad id efficiendum uti decet, artificia exponere, quae v. c. ad extendendas, erigendas, siccandas, inflandas, affigendas, fulciendas vertendas, iniiciendas, gelu durandas etc. partes pertineant.

Peracto rudiori labore, in recte definienda forma normali multum impedimenti facessit magna ipsorum bulborum diversitas. Taceo varietatem, quae ab aetate est, quamvis vel in una lente crystallina (vid. Figuras i3. 14. et i5.) tanta appareat, ut vix maior esse possit. Taceo differentiam inter oculum myopem et presbyopem, de, stupenda colorum iridis diversitate ac varietate tantummodo dicturus. Sicuti enim hi, ita et reliquae bulbi partes luculentissime saepe inter se differunt. Quo pallidiore colore iris est, eo tenuiores bulbi sunt tunicae, quo fusca magis illa, eo crassiores hae. Quo fuscior oculus est, eo minor plicularum in corpore ciliari numerus esse solet. Magni bulbi tenuioribus plerumque tunicis sunt, quam parvi.

Haec ut oculis rite submitterem, ad Figuram primam et decimam, quae easdem fere partes repraesentant, bulbis usus sum quam maxime diversis.

Ast vel summa cautione, et adhibitis, quaecumque praesto sunt, artificiis raro efficies, ut, quas delineaturus es partes, in eo situ retineantur, quem per vitam, aut ante ipsam incisionem habent. Ita, quamquam membranae scleroticae elegans sua et legitima forma globosa maneat, impediri tamen nequit, quominus chorioidea ali-

1

quantum abscedat, retina corrugetur, et, quod maximi est momenti, libera utraque iridis extremitas (Fig. 3, 0. p» cj. r.) reclinetur, ac lens pondere suo situm mutet. Plurimos bulbos frigori glaciali commisi, ut semel saltim iridem recte collocatam pictori offerrem; at inter secandum medium bulbum nunc hanc, nunc illam eius partem ruptam, divulsam et destructam inveni, iride vix semel legitime posita. In bulbis, quos gypso circumfuderam, licet externa quidem forma satis integra servata sit, tamen post factam sectionem iris et lens sedibus suis cesserunt.

Eandem porro ob caussam bulbos sacchari aliorumque salium solutionibus con- centratis aliquamdiu indidi, suspendi alios in oleo terebinthinae, in spiritu vini nunc dilutiore, nunc fortiore, alios modo aere, modo cera aut hydrargyro replevi. Verum- tamen methodos illas, quantum expediendis aliis partibus inserviebant, tantum alia­rum disquisitioni vidi obesse.

Itaque superfuit hoc unum, ut, ubi dimensionibus non amplius locus fuit, ratione et iudicio uterer, et quicquid suspectum ambiguumque visum est, de eo