&

5i

EXPLICATIO

TABULAE QUINTAE.

abula haec Celeberrimo Poli Neapolitano duce* a Scarpati egregie aeri incisa, sub­tiliores bulbi oculi partes magnitudine et situ naturali, tam Connexas, quam separa­tas, usque ad Figuram duodecimam repraesentat.

Multa sane neque facile providenda in dimetiendis * constituendis et effingendi9 bulbi tam totius, quam per partes diametri, multa in delineanda tunicarum vera crassitie, multa denique in exprimenda peculiari earundum, quae per vitam esse videtur, fabrica fuerunt, quibus labores mei impedirentur.

Ut formae rationem certam, atque illam explorarem et proponerem, quae normae et mediae structurae exemplo esset, necesse fuit, oculos non solum aptissimos ac recen- tissimos, eosque magno satis numero, inquiri, sed rescindi etiam plures icones operose confectas, et, donec aptae consilio essent, mutatas saepius iterum iterumque pingi*

In primis incommode accidit, quod bulbus paucis iam post mortem horis ita mutatur , ut ad ipsas rudiores dimensiones nulli amplius usui sit. Sic v* c ubi palpebrae post mortem diutius patent, humoris aquei tantum evaporat, ut cornea obscuretur atque corrugetur. Quo fit, ut non pellucida, sed opaca, non convexa, sed concava, non adstricta, sed laxa, non molliter cartilaginea, sed coriacea, tenacior, neque elastica appareat. Plura vitiantur, si palpebrae statim post mortem minus provide et recte clauduntur. Quare nonnisi illis occasionibus utendum est, ubi oculi morientium sponte coierunt. Nisi oculos iuvenis aqua submersi caute per­vestigassem, nunquam fortasse mihi contigisset, foramen centrale retinae detegere.

Aptis tandem conquisitis funeribus non minu9 difficile est, oculum ita orbita eximere, ut bulbus prius, quam cultro levissime tangatur, minime laedatur. Quare aeque celeriter ac caute eximi debet.

Multum denique incommodi affert medium, in quo bulbus examinatur, et pictori ad imitandum proponitur. In aqua demersus bulbus elasticus quidem manet, et per plures horas pellucidus; at, simulae inciditur, turgescunt tunicae, et; paucas intra horas spissantur. Ubi dilutiori spiritui vini eundem commiseris, tunicae, nisi multum coeant, subito tamen turbantur; quod idem humoribus accidit. Bulbo tandem sub dio dissecto, tunicae adstrictae inter incidendum collabuntur et omnia deformant.

U

m

JiiM