>'. . 4 '%:.-,« ri 'i v' f
42
teneras hasce arterias internae, hoc est, in latere corneae interno positae, amplissimae, sed externae tam tenues seu parvae esse solent, ut superiores et inferiores veluti in supplementum arcessant. Sic tendinem musculi oculorum superioris, interioris et ipsius inferioris duo penetrant trunculi arteriosi; sed unus solum modo, isque gracilis tendinem musculi recti externi.
Maxime memorandum mihi videtur, in omnibus oculis, quos idcirco tam vivos, quam post mortem scrutatus sum, arterias circa externum corneae latus semper tenerrimas inveniri, ita, ut, quod iam monui, et ex icone ipsa manifestissimum est, magnae externi lateris parti desuper aut inferne ramuli arteriosi suppeditentur.
Id ita se habere, facile adspectus oculi vivi quemque docebit.
Idem in nonnullis oculorum morbis, v. c. in ophthalmiis, leucomatibus, staphylo- matibus, ulceribus et excrescentiis scleroticae praecipue confirmatum vidi.
In quatuor Figuris, quae vasa oculi sanguifera exhibent, orbitae magnitudo in Tabula tertia exempli loco posita est, quo melius vera vasorum sanguiferorum ad eorum musculos et bulbum ratio elucescat.
Non solum musculi, bulbus et nervus opticus rite ad orbitam dispositi sunt, sed etiam arteriae, et in primis truncus princeps N. 0. jj. (j., in Figura prima et secunda talem situm habent, qui cranio, in prima Figura Tabulae tertiae delineato, plane congruat.
Vides porro, arterias, si cum organi exiguitate contuleris, satis magnas esse et tortuosas. Flinc in tanta arteriarum copia et amplitudine oculus sufficiente sanguine nunquam carere potest. Pariter insignes ramorum harum arteriarum curvaturae sanguinis in iisdem cursum, dum corpus recte valet, impediri prorsus vetant. Quantuscunque enim, quamve celer et frequens sit bulbi et palpebrarum motus, tamen isti anfractus adeo facile cedunt, ut ramus maior loco multum moveatur nullus.
Figura prima et secunda, cum quinta comparatae, arteriam ophthalmicam, monstrant truncum suum oblique, ab exterioribus ad interiora dimittere, et serpentino ductu sub nervo ophthalmico devolvi, ut tandem supra bulbum dissipetur. — Venae autem ophthalmicae truncus contrario fere cursu ab interioribus ad exteriora pergit, et serpentino flexu ad nervum opticum evehitur, cum infra hunc remotissimus oriatur. Minime itaque, ut in aliis partibus fit, circa oculum systema venosum arteriosi comes est, sed utrumque sua via incedit. Eadem ratio est circa carotidem internam, unde arteria ophthalmica origines habet.
Praeterea arteria ophthalmica cum trunco suo, carotide cerebrali, in eo convenit, quod canalem osseum nervi optici perrumpit, cum per proximas fissuras orbitales brevior ipsi et quodammodo liberior via patuisset.