43

Porro carotidi cerebrali respondet, qnippe haud procul ab exortu suo serpentino gyro (Fig. i. 2 .) flectitur, haud secus, ac carotis, quae in canale osseo pyramidis et sinu celluloso cerebri , ilioque loco, quo cerebralis fit, ter saltem insigniter curva­tur. Fig. i. et 2. N. O.P.) Qua vasis dispositione sanguinis copia quidem minuitur, et impetus a corde infringitur, sed motus eo fit aequabilior.

Postea et in hoc conspirat utrumque vas, quod ophthalmica praeter ramos, qui in faciem abeunt, tenuiori subtiliorique membrana constare videtur.

Tandem arteriae ophthalmicae cum carotide cerebrali ea similitudo est, ut soluta illa quasi a finitimis partibus orbitae adipem peragret, et pleraque tenero nonnisi textu celluloso leviter affigatur. Hinc quoque fit, ut, etsi subtiles valde sint ipsius rami, facili tamen negotio administrari queant. Pariter arterias cerebri constat, iam a natura quasi nudas, nullo fere cultro admoto, oculis subiici.

Quam arteriae ophthalmicae fabricam adeo insignem atque constantem attendisse, scriptorum aliquem, haud memini.

Patet, magnitudinem arteriae muscularis cum musculi ipsius volumine convenire. Musculus itaque maior vel insigniores, quam minor, vel plures arterias sortitur.

Vides porro, plurimos arteriarum trunculos rectis paene angulis ad musculos accedere, et, priusquam fibris ipsis muscularibus inserantur? discedere in ramulos, quorum surculi tandem eadem cum fibris muscularibus via decurrant.

Membrana oculi sclerotica, aliarum membranarum more, parvas et graciles modo arterias habet.

Pleraeque, quae scleroticam intrant, et in albo oculi conspiciuntur, arteriae, fasciculos fibrarum muscularium ac tendinearum penetrant.

Venas quoque oculorum, sicuti in reliquis plerisque partibus fit, arterias ampli­tudine et numero anastomosium vel circa maiores ramos superare palam est.

Praeterea Tabula haec quatuor musculos rectos bulbi sinistri a posteriore inser­tione solutos, et in planitie extensos offert.

Ibidem contueri licet universam omnino musculorum partem tam carneam quam tendineam, eorundem latitudinem, longitudinem, expansionem, anteriorem in sclero- tica insertionem, et iustam a cornea distantiam. Ad quae recentissimo exemplo viri adulti mediae aetatis usus sum.

Mirum est, singulos hos musculos rectos peculiari tam tendinea, quam carneae partis habitu inter se differre:

Musculus superior carnis brevitate et tendine serrato, distinguitur,

internus carnis crassitie et tendine obtuse acuminato,

inferior tenuitate carnis, et tendine arcuato,