'stV-W.
v»> ' Ut' V-' ■
(V' i>. 7n ii.' *• ■■''!.•■» v.
'; Y^v^vViy.r*
4i
EXPLICATIO
TABULAE QUARTAE.
Tabula haec contuenda praebet: distributionem arteriae ophthalmicae per musculos et bulbum oculi sinistri (in Figura prima et secunda), venarum confluxum, quae a bulbo, musculis et a glandula lacrymali proficiscuntur (in Figura quarta et quinta). Porro iustam magnitudinem, formam et insertionem anteriorem quatuor rectorum oculi musculorum cum trunculis illarum arteriarum, quae per albugineam oculi conspici solent (in Figura tertia).
Quae in Figura prima et secunda comparent, arteriae ad exemplum corporis masculini adulti et robusti depictae sunt,' cuius systema arteriosum subtiliter, sed modice cera repleveram ita, ut arteriae oculi vix ultra mediam diametrum essent dilatatae. Maxime in id intentus fui, ut ne arteriae hae inter administrationem et delineationem loco suo moverentur. Quare musculos aliquot, quorum situs in hacr icone non curandus fuit, dissecare et reclinare malui, quam formam arbusculae arteriae ophthalmicae turbare.
Eandem ob caussam, ne nimis cumulata vasa per ramos et surculos arteriae ophthalmicae lustrantem impedirent, nonnisi praecipuos adumbravi.
Sicuti igitur haec Tabula principes tantummodo arteriae ophthalmicae ramos monstrat: ita Tabulae aliae et continuatam eius propaginem, et tenerrimos surculos afferunt. Sic v. c. Tabula prima eiusdem surculos in membrana sclerotica seu in albo oculi conspicuos passim prodit; Tabula secunda eius per palpebras distributionem; Tabula quinta ramos intra bulbum oculi dispersos; Tabula sexta ramos in membrana choroidea, iride, retina, capsula lentis crystallinae et membrana pupillari, eos et quidem magnitudine insigniter auctos ; Tabula septima ramos ad periorbitam et glandulam lacrymalem diffusos; Tabula tandem octava illos, qui circa nervum opticum et per membranam choroideam vagantur. Quas icones ubi collegeris? vix unum arteriae ophthalmicae surculum memorabilem, qui quidem oculis patet, desiderabis.
Tertiam huius tabulae figuram ophthalmiatrorum maxime caussa adornavi, ut modum intelligerent, quo surculi arteriosi, qui per vitam in oculi albugine apparent, a ramulis arteriae ophthalmicae, fasciculos musculorum rectorum carneos et tendineos perforantibus oriantur, et a quatuor veluti plagis corneam versus excurrant. Inter
11