7
Palpebrae crassiusculae, et quasi inflatae sunt.
Palpebrarum cutis cretae potius, quam carnis habet colorem, squamosa potius est, quam glabra. Puer, quem vidi, a variolis humanis ita erat deformatus, ut ipsa externa oculi forma iisdem mutata mihi videretur.
Superior eorum, quos observavi, palpebra valde erat angusta.
Inferior palpebra paene latior superiore visa est.
Palpebrarum fissura in exigua luce modice hiat, in clariore angusta est.
Cilia maxime tenera atque recurva pallidissimum sive luteolo album colorem habent, in palpebra inferiore praelonga , densa , quasi saltuosa sunt. Quare ad arcendam lucem nullus plane eorum usus esse videtur, aptaque magis structura, ut oculum adeo irritabilem a pulveris alienorumque corporum impetu tueatur.
Caruncula lacrymalis satis crassa visa est, sed pallidiore rubore, quam apud nos.
Cornea tenuior magisque convexa.
Iris texturae reticulatae , subtilis, filamentosae , subcaesiae seu ex purpureo albae speciem habet, ut non solum per pupillam, sed et per ipsas quasi filamentorum intercapedines ad bulbi fundum subcaesio roseum prospectus pateat, seu ut postica oculi pars iridem teneram ac paene pellucidam transpareat. In oculi albugine vasa sanguifera vix ulla apparent.
j'
Caeterum bulbi in utroque infante vel ad modestam lucem diurnam continuo et anxie quasi Auctitabant, ipsaque pupilla , ut in avibus nonnullis , v. c. in psittaco fit, motu assiduo , celeri , oscillatorio et quasi tremulo agitabatur.
Hinc vel ex ipso oculo, facundissima illa maxime, ut ita dicam, animata faciei parte patet, incolis coeli temperatioris, si fabricae corporeae perfectionem spectas, quandam mediocritatem concessam esse.
Ipsorum enim oculus, sicuti robore ac virtute Aethiopici caret, ita nec infirmitate et vitiis oculi Leucaethiopis laborat. At vero, quantum efficaciae visus organo forsan decedit, tantum spatii, quod perlustrare valet, amplitudine compensatur , maiorique judicii vi, ob cerebri perfectiorem naturam.
Palpebrarum conditio inter somnum.
De oculo clauso, qui nobis quasi transitum a tabula prima ad secundam parat, quaedam, ut mihi quidem videntur, nova, quae ab hominum obdormiscentium ac dormientium contemplatione didici, afferre liceat.
Inter somnum quietum atque placidum palpebrae per musculum proprium ita clauduntur, ut palpebra superior laevis , et rugis vacua, extremitate sua externa