6

ferant, quam oculi Europaeorum. Itaque , oculum AetKiopicum Africae aptiorem esse , Europaeo, nullus dubito.

Quas omnes differentias si perpendimus , simiarum oculi Aethiopum oculis similiores mihi videntur, quam Europaeorum.

Caeterum opto, ut alii physiologi has observationes a nemine, quantum scio, ante me factas ponderent, et amplificent. Unum id addere liceat, differentias illas non in omnibus individuis pariter eminere.

Differentiae oculi externi Leucaethiopum

et Europaeorum.

Quemadmodum oculus hominum nigrorum is est habendus , qui pro structurae suae robore ac perfectione plurimam lucem facile et commode ferat: sic Leucae­thiopum oculus ob fabricam a natura teneriorem ac minus validam parcissimae lucis patiens est.

Quod ut sensibus subiicerem, in 7. et 8. Figura oculum puellae leucaethiopis undecim annorum? quae in vivis adhuc est, accuratissime delineandum curavi.

Non minus nova haec imago est, quam illa oculi Aethiopis nigri; certe aliam nullam equidem vidi.

Candidissimi isti homines, etiamsi cutis et oculorum indoles subinde, neque vero semper, haereditaria est, tamen stirpem haud videntur constituere. Liberorum enim lucifugorum, quorum oculos depinxi, parentes labe hac prorsus carebant.

Quae oculorum conditio cum semper innata neque acquisita sit, immutabilis potius varietas et degeneratio, quam morbus esse videtur. Neque enim ea ad solum oculum externum pertinet, sed, ut in Leucaethiopum mortuorum oculis, a Rougemont dono mihi datis, vidi, ad omnes omnino oculi partes, ita ut ipsa tu­nica retina, seu proprium et proximum visus organon, retiformi sua structura a vulgari oculi fabrica maxime abhorreat.

Unde sequitur, oculum Leucaethiopis fabricam oculi humani subtilissimam seu tenerrimafti exhibere.

Praecipuae , quas Figura 7. et 8. satis distincte exprimit, oculi Europaei vulga­ris , mediocriter, ut dicam, perfecti, a Leucaethiopico diversitates hae mihi esse videntur :

Supercilia sunt mollia, helua, luteolo-alba, aut quasi pallida, recta et tanquam dispersa; neque saltem in puero ac puella, quos perscrutandi occasio mihi fuit, luci arcendae paria videntur.

v