8

seu temporali ulterius multo, quam nasali seu interna infra lineam horizontalem delabatur et obliqua quasi dependeat. Idque ideo fit, quia palpebra in angulo oculi interno alia ratione affigitur, ac in externo. Scilicet interna palpebrae superioris extremitas a ligamento palpebrali, (T. 2. F. i.) satis adstricto, eadem semper altitu­dine , et tam firmiter affixa sustinetur, ut dimoveri fere nequeat; externa autem atque soluta extremitate sua tantum descendere ac demitti potest, quantum per ex- pansilem telam cellulosam licet.

Deinde bulbus, ut in ipsis somnolentis videre licet, paullo plus sursum trahi­tur ita, Ut oculo prorsus clauso, praeter corneam, maior bulbi pars superiore sola palpebra obtegatur.

Quem bulbi situm manifesto discernere licet in iuvenibus dormientibus , aut in infantibus, quorum graciles tenuesque palpebrae sunt, quippe in quibus non modo cornea, maculae lividae instar, palpebram superiorem translucet, sed et eius­dem convexitas super albugineam prominens ex adverso potest conspici.

Palpebra autem inferior plicam suam plerumque retinet. Fissuris oculorum etsi penitus clausis, tamen angulorum diversa ratio est; siquidem canthus internus sive maior arcuati aliquid vel adhucdum habet, externus contra s. minor magis acuitur.

Cilia sese decussant quidem, sed proxime circa margines palpebrarum et per totam harum longitudinem canaliculum triangularem relinquunt, cuius formam Fig. i. Tabulae 7. ex adverso conspiciendam dat.

In tenera infantum aut foeminarum palpebra superiore inter somnum elegans rete venarum distincte prorsus cernitur; maxime in illis, quorum bulbus , tenui caeteroquin cute palpebrarum, praeter morem exstat.

Figura prima.

Sinistrum oculum bene formatum atque modice apertum hominis Europaei mediae aetatis a fronte exhibet.

a, b. c . Supercilium. a Extremitas supercilii nasalis, b . Media pars supercilii,

quae crassissima esse solet, c . Extremitas supercilii temporalis.

}*. d* Palpebra superior.

f. Pars palpebrae superioris minus mobilis, quam nictitantem seu nutantem vocaveris.

d. # . Pars palpebrae superioris maxime mobilis.

d. Palpebrae superioris plica, quae, dum oculi rimam claudimus, disparet, et cuius altitudo in Fig. 1. Tabulae 7. conspici potest.