5

oculi pone cutem faciei, veluti post larvam condatur, quo fit, ut lucis radii , qui parvis aut peracutis angulis oculum incidunt, a bulbo flectantur* Pariter prohibe­tur , quo minus inter ipsum somnum , aut oculo clauso lux palpebras incurrens per spissiorem harum compagem facile 'bulbum afficiat.

Palpebra inferior superiorem vix adeo angustia et exiguitate superat, ac in Europaeis , sed tota latior, crassior, et, quod in vivis animadvertisse mihi visus sum , bulbum oculi versus mobilior est. Quam ob rem lucis radii , qui minoribus angulis a terra oculum versus recellunt, tum latitudine et crassitie , tum maiori mobilitate palpebrae inferioris a bulbo arcentur.

Palpebrarum fissura angustior minus hiat ita, ut et bulbi facies minor pateat. Hinc multi quoque , qui desuper et inferne ad oculum accedunt, lucis radii a bulbo arcentur.

Palpebrarum matgines serpentino magis seu tortuoso more procedunt, et in­signius tument; praeterea externum marginis labium subrotundius est, hinc fir­mius et arctius sibi invicem applicantur.

Cilia utriusque palpebrae magis curvata seu flexa, et densiora, quam apud Europaeos sunt, tantaeque nigritiei ac subtilitatis occurrunt, quantae raro inter Europaeos conflantur; quo fit, ut multi lucis radii a bulbo secludantur.

Coniunctiva oculi tunica subfusca est; certe mihi in Nigritis nunquam tam alba et pellucida occurrit, quam in Europaeis ; hinc oculi illorum turbidi et paululum languentes apparent, ut nostri, fere ubi non nihil inflammati sunt. Num forsan hoc ipso colore oculus a nimio lucis splendore defenditur , dum radii, qui a mar­ginibus palpebrarum recellunt, temperantur ?

Plica lunaris , tertiae animalium palpebrae illud analogon , maior videtur.

Cornea bulbi, caeteroquin maioris> minor videtur, minusque convexa.

Pariter iris per corneam translucens ut plurimum unicolor est, et tam fusci coloris, ut, ubi paullulum e longinquo eam intuemur , pupilla distingui plane nequeat, sed tota iris rotundae maculae nigrae speciem prae se ferat. Quo fit, ut quasi rigeat oculus, eiusque splendor minuatur.

Orbitae osseae, Cl. Bonnio , aeque ac in simiis, in eodem plano positae , quin in nonnullis Aethiopum craniis, simiarum more, propiores sibi accumbere viden­tur. Quae partim colligere etiam licet ex oculo a fronte depicto Fig. 6., ubi radix nasi idcirco retractior apparet. Hinc quoque fit, ut oculis Aethiopum minor visio­nis sit campus, eosdemque, caeteris paribus, parciores lucis radii incurrant.

His ita constitutis efficitur, ut Aethiopum oculi in calidissimis Africae regioni­bus splendidissimos, minimisque angulis a solo repercussos lucis radios facilius

2