4
sum est; ipsa supercilia latiora sunt, stipata magis, e pilis procerioribus conflata, hispidiora et asperiora; in foeminis tuber illud planius et teretioris formae est, supercilia arctiora, rariora, brevioribus pilis minus prosiliunt > sed cuti proprius applicantur.
Supercilia a plica palpebrali (Fig. i. *i*. Fig. 2. d.) minus distant in sexu masculo, quam in foemineo.
Plica ipsa (Fig. i. d. Fig. 2. e.) in maribus maior est, .seu, ut aliis verbis utar, palpebra superior, cum sursum magis attracta sit, minor videtur apud mares, quam apud foeminas.
Hiatus inter palpebras, si quidem placide palpebra superior elevata est , in maribus diductior videtur, seu amplior atque teretior.
Uterque inter margines palpebrarum angulus manifesto maior est.
Mares palpebrarum margines simplicius arcuatos habent; tortuosiores , quae figuram literae s. repraesentant, foeminae.
Facies marginalis palpebrarum (Fig. 2 . m. n.) in maribus latior deprehenditur.
Cilia marium densiora, et, si singula spectas, crassiora esse videntur.
Plica etiam palpebrae inferioris (Fig. i. et 2 . q.) maior esse videtur.
Caeterum istae differentiae non in omnibus oculis insignes sunt facileque occurrunt , sed, ut supra iam dixi, in exquisitis nonnisi marium ac foeminarum oculis, quales quatuor figurae primae exhibent.
/
Differentia oculi externi Aethiopis et
Europaei.
Quo crebrior Aethiopes vivos intuendi, et post mortem dissecandi mihi occasio fuit, eo magis intellexi, oculum Aethiopis satis accurate depictum nullibi adhucdum prostare. Quare necessarium valde mihi visum est, ut diligentissime delineandum eum curarem, maxime postquam didiceram , oculorum Aethiopum fabricam coelo Africano accommodatam magis esse, quam Europaeorum.
Differentiae principes , quas satis distincte in 5. et 6. Figura expressas invenies , hae mihi esse videntur :
Supercilia rara atque tenuia super palpebras minus prominent, quam in Europaeis , ita ut, etsi validissime deorsum ad radicem nasi contracta, tamen obumbrando oculo minus sufficiant; pili superciliorum non sunt crispi, sed , ut passim nostri, recti, aut parum curvati atque torti.
Palpebrarum parenchyma omne crassius est , et quasi tumet ita , ut bulbus
&