*'7-Vv^&v*vv'- ,;i v • ^ A*
‘, V- .>-L'". *, ’ ><>\'k ^ - i
. 3
corpori et temperatiori coelo aptus, faciei, corpori atque coelo Aethiopis minus conveniret.
Quamobrem differentias istas explorare, et, quantum fieri poterat, oculis subiicere studui.
Differentiae oculi externi masculini atque foeminei.
Oculus eximie masculus non solum maiore bulbi volumine et insigni partium, quae ad illum pertinent, crassitie a foemineo differt, sed varia quoque externae formae ratio inter utrumque intercedit.
Quas quidem differentias priscis iam Graecorum artificibus notas, et in effingendis pulcherrimis statuis haud neglectas fuisse, manifesto docent oculi Apollinis Pythii, quos cum Veneris Mediceae oculis contuleris, quorumque egregiae mensurae et icones Gerardo Audrano auctore exstant.
Ipsa cutis palpebrarum textura pro sexu discrepat : in maribus rudior est, rarior, porosior, magis rugosa , sanguine plenior, hinc rubicundior , calidior et quodammodo magis sicca; in foeminis autem tenerior, tenacior, densior, laevior, minus abundans sanguine, ideoque pallidior, frigidior et quasi humidior. Neque vero hoc discrimen soli palpebrarum cuti proprium, sed tegumentis totius corporis commune est.
Quae quidem observatio praeceptis chemiae, quam vocant, pneumaticae' egregie , ut mihi videtur, respondet. Scilicet de analoga pulmonum et cutis functione satis constat, quippe commune utrique munus est, partim ut corpori oxygenium et caloricum suppeditent, partim ut carboneum amoveant. Porro constat, pulmones masculos foemineos mole et amplitudine superare; igitur illi eodem tempore plus oxygenii et calorici corpori masculo advehant, quam foemineo necesse est. Quo fit, ut, quod cutis rubedo et calor satis produnt, non modo oxygenium caloricum- que in maribus exsuperet, sed cutis quoque, per quam calor maxime avolat, ita in plerisque maribus constituta est, ut caloricum facilius transmittat, quam foeminea, in qua, caeteris paribus, calorici cum carboneo commutatio lentior ac parcior fieri solet.
Universe si spectas, marium oculus globosi, crassiusculi aliquid habet, et quandam fortitudinem prodit; in foeminis oblongior, planior, tenerior, tenuior, placidam mollitiem spirat.
Cutaneum superciliorum tuber in maribus crassius, magis prominens et angulo-