2
Quae cum ita sint, artificem sedulo hortatus sum, ut non solum in delineandis singulis partibus summa diligentia uteretur, sed toti etiam iconi vigoris quam plurimum, tamque efficacem lucis et umbrae temperaturam adderet, ut tam cominus, quam e longinquo contemplantem rite afficiat. Post facta varia pericula tandem labor votis meis optime respondit.
Profecto non operosius est, rem recte imitari, quam male.
Nonne v. c. idem labor exigitur ad pilos superciliorum vel in obliquum, quales a natura positi sunt, vel, quod crebro factum videmus, ad horizontem depingendos?
Yerumtamen paucas picturas aut figuras aeri insculptas vidisse me memini, quae supercilium tanta veritate referrent, ut, si a reliquis partibus contiguis illud seiunge- res, quilibet non inconcinnam aliquam pilorum congeriem, sed supercilii formam agnosceret. Praeterea posci a physiologis, quibus ad perscrutandum nec materia de- est, nec opportunitas, iure quodam posse videtur, ut, quicquid descripturi sint, ad id perfectissimae ideoque venustissimae structurae exemplo utantur.
Etenim cum anatomica cuiuscunque partis descriptio, si universam spectaveris, aeque idealis (liceat voce uti,) sit> quam eiusdem partis imago atque descriptio in ichnographicis libris, eadem quoque praecepta sequi opus est.
Itaque sicuti iudicant, quaecunque simulacra quae corpus humanum imitajitur, ut ad summam, quam mente concipimus, pulchritudinem adspirent, debere vera esse et ad naturam efficta: ita exigi pariter potest, .ut, quam normalem anatomici et nar turae congruam, fabricam describunt, formae quadam venustate excellat.
Neque profecto prius, quam talis norma crebris disquisitionibus inventa constitutaque est, quid abnorme sit, et a perfecta structura alienum, recte poterit diiudicari.
Quare, qui anatomen exercet, quoad in contemplanda corporis humani superficie versatur, artificem plasticum laboris socium habeat, et communi uterque studio feratur; quin ad interiora progressurus rimaturusque, quid sit, quod superficiem partim transluceat, partim diversimode mutet, penicillo, graphio, caeloque comite nunquam non eat.
Ita si anatomen colimus, profecto non taediosa adeo et horrida est, ac plerique, istorum culpa, qui perverse et insipide eam tractant, vulgo arbitrantur.
Pariter patet, non posse hoc nomine celebrari satis et ad imitandum proponi magni Albini opera, quippe tantae perfectionis, ut per pauci eam attigerint, supe- rarit nemo.
Neque vero fieri potest, ut, quam formam partium legitimam seu normalem ponimus, utrique sexui aut cuivis genti aeque congrua sit. Oculus masculus in faciem suam et reliquum corpus quadrat; Europaeus oculu^ faciei suae, reliquo