VII
in depingendis rebus quam proxime ad naturam accedamus, eo magis strenue adlaborandum est, quo imperfectior, vel omni opera adhibita, quaelibet artis est imitatio. Ideo nec iure aliquis reprehendet, quod v. c. in secunda et tertia tabulae secundae figura maiorem, quam quae lectores arti medicae non deditos iuvet, diligentiam atque subtilitatem in delineandis arteriis et nervis adhibuerim. Imo pervellem, istas partes accuratius adhuc atque subtilius, quam in his ipsis tabulis factum est, depingi a me posse. Neque haec illis repugnant, quae in explicatione tabulae quintae de iconibus ex ingenio supplendis monui. Verum quidem utique est, pauca nonnulla, v. c. rectum lentis crystallinae, ex adverso sive catagraphie conspiciendae, situm imperitis facilius icone, quam in ipso oculo posse monstrari; unde non inepte collegeris, propositis rerum imaginibus verius nos edoceri, quam rebus ipsis, aut, ut recte dicam, pictoria arte, quicquid anatomica laeserat turbaveratque, corrigi ac perfici. At vero, licet haec ita se habeant, quae quidem potius inertiae nostrae in secando rite medio oculi bulbo tribuenda sunt, tamen ars in reliquis omnibus natura longe est inferior. Neque enim graphium, neque caelum exprimendae lentis crystallinae pelluciditati aut capsulae tenuitati subtilitatique unquam sufficient.
Quo felicius autem haec hactenus cesserant, eo difficilior cura fuit, ut imagines aeri recte inciderentur. Quare licet bibliopolae nec sumtibus, nec labori parcerent, plures tamen anni in perficiendo sunt opere consumti. Neque enim impetrare a me potui, ut fragmenta ederem, quae aliquando essem suppleturus, neque ut tabularum vitia excusarem.
Caeterum peropportune accidit, ut, Cei. Poli, Neapolitanus, celeberrimus conchyliorum utriusque Siciliae dissector, primae et quintae tabulae icones a Scarpati, praestantissime