artifice, aeri incidendas curaret. Cuius benevolentiae ergo publice hic illi gratias ago.

Postquam icones et tabulas aliquot aeneas, omnemque com- - mentarium absolveram, Tabulam Baseos Encephali eodem modo institutam edidi, ut his nostris tabulis, quas reliquorum sensus organorum icones deinceps sequentur, prodromi loco inserviret. Tam arcte ista enim cum his cohaeret, ut quarta tabula veram illius continuationem sistat.

Tandem sicut facile, dum in re aliqua studiosius versamur, ad incognita eruenda ducimur, ita et meis hisce laboribus id assequi mihi licuit, ut variis quaestionibus physiologicis novam lucem afferrem, nonnullaque patefacerem, quae ad declarandam universam arteriarum, nervorum e. s. p. naturam pertineant. Ita discrimen inter cutem masculam atque foemineam, habita ad pulmonum amplitudinem et actionem ratione, a nemine ad­huc, quod sciam, animadversum est.

Nova porro icon est, quae modum exprimit, quo arteriae ad nervos se habent, quoque se fibrarum muscularium directioni accommodant. Nova sunt tandem, quae in pluribus tabulis de conica nervorum structura, quam cylindricam omnes adhuc putarunt, summa fide attuli.